Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)
inhibitionis assignari postulavit per in causam attractos prenotatos, iidem tamen in causam attracti eandeni nostram personalem in presentiam non venerunt, neque miserunt, se médiantibus aliis litteris nostris iudicialibus exinde confectis in iudiciis agravari permittendo, supplicando prefatus procurator dictorum actorum in personis eorundem eisdem ex parte memoratorum in causam attractorum per eandem nostram personalem presentiam in premissis iuris equitatem elargiri. Quia autem iuxta seriem et contenta generális novi decreti huius regni nostri Hungarie universe cause in facto iurium possessionariorum per defectum seminis alicuius a maiestate nostra impetratorum non longo litis processu, sed in uno tantummodo termino, post scilicet unius anni integri revolutionem a die publicationis ipsius cause computando, finiri solent et terminari : ídeo nos vigore et virtute huiusmodi decreti regni nostri causam partium prescriptam in facto prescriptarum possessionum Ewthwenablakw, necnon Zenthandras, Chabachydv, Zenthethornya, Zenthmyklos et Kyralssaag, ac Donaththornya vocatarum partes inter easdem motam et vertentem ad octavas festi beati Georgii martiris in altéra revolutione annuali venturi 1 duximus prorogandam, tali modo, ut sive ipse octave dicti festi beati Georgii martiris in altéra revolutione annuali celebrentur, prefatique Nicolaus Thelegdv ac prescripti in causam attracti coram dicta nostra personali presentia ad reddendam rationem premisse contradictorie inhibitionis, statutionis prefatarum possessionum compareant, easdemque possessiones ad ipsos iuxta premissam ipsorum contradictoriam inhibitionem pertinere prebent, sive non, eadem ad partis comparentis instantiam id faciet causa in premissa, quod dictaverit ordo iuris. Dátum Bude tricesimo tertio die octavarum festi beati Georgii martiris predictarum, anno Domini millesimo quingentesimo vigesimo. Jegyzet: A per tárgyára vonatkozólag 1. Karácsonyi János : Békés vármegye története. I. 224—25. 11. 1 1521 május 1.