Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)

Krysnych, 1 socium et concanonicum nostrum ad premissa fideliter peragenda, nostro pro testimonio fidedignum duximus destinandum. Qui demum exinde ad nos reversi, nobis consona voce retulerunt hoc modo, quod ipsi feria secunda proxima post festum annun­ciationis beatissime Marié virginis 2 nunc preteritum in pretacto comitatu Trinchyniensi pariter proce­dendo, ab omnibus quibus decens et oportunum fuisset, palam et occulte de premissis diligenter inquirendo, omnia sic facta fuisse rescivissent, prout vestre maies­tati dictum extitisset et quemadmodum tenor littera­rum eiusdem per omnia contineret prescriptarum, factaque huiusmodi inquisitione, idem homo vestre maiestatis ipso nostro testimonio presente die in eodem memoratos dominam Benignam de oppido Solna, ac Michaelem Horváth de eodem oppido Solna tamquam de officiolatu suis in dicto comitatu Trin­chiniensi existenti habito, iuxta vim et formám gene­rális decreti regni vestre maiestatis inter cetera super­inde editi, contra annotatum Michaelem Podma­nyczky exponentem ad tricesimum secundum diem a die evocationis ex hinc facte computandum vestre maiestatis personalem evocasset in presentiam, rationem de premissis reddituros efficacem, litispen­dentia, si qua foret inter ipsos, non obstante, predictos jobagiones suos prefate domine Benigne eidem nihilo­minus statuere comisisset, insinuassetque ibidem eis­dem, quod sive ipsi termino in prescripto coram dicto vestre maiestatis personali presentia compareant, ipsaque domina Benigna prenominatos jobagiones suos eidem statuere commissos, statuat, sive non, eadem ad partis comparentis instantiam id faciet in premissis, quod iuri videbitur expediri. Dátum septimo die diei executionis premissorum, anno Domini suprascripto. Hátlapján: Personali presentie regie maiestatis, pro magnifico Michaele de Podmanyn contra generosam dominam Benignam relictam egregii condam Gregorii de Kereky et alium introscr[iptu]m ad terminum intronominatum inquisitionis, evocationis et insinuationis relatio. 1 Krizsnici Antal kanonokra 1. Vagner J. : i. m. 114. 1. 2 1520 március 26.

Next

/
Thumbnails
Contents