Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)

idáig szokatlan rangemelést, amely őt és családját a bárói ranghoz juttatta. A bárói oklevél szövege a következő : Nos etc. Ad perpetuam rei memóriám volumus pervenire, quod cum nil aptius, nihil et accomodius ad retinendam amplitudinem imperiumque propagandum constitui posse, veterum omnium sapientum et gravium virorum iudicio traditum sit, quam si principes et reges in eos, qui reliquis virtute atque industria praestant, se se munificos ac liberales exhibeant et quos verae laudis sectatores clarissimorumque facinorum aemulos intuentur, hos mirificis gloriae titulis claros et insignes reddant, non minoris esse ducentes gloriosum aliquem et celebrein ex praeclare gestis facere, quam si seipsos eisdem artibus altius eveherent. Horum nos praeceptis et rebus insistere cupientes, quos veris laudibus et ingenuis moribus atque splendissimo illustrium virtutum ornatu prae­ditos cognoscimus, hos nimirum, ne praemio suo virtus frau­data videatur, ad splendidioris nominis decus inducere stude­mus. Eo enim latius nominis nostri splendorem diffundere videbimur, quo in plures benemeritos et laude dignos bene­íici deprehendimur, nam tanto clarius liberalitatis glória íülget, quanto munificentiae dona latius patentiusque exten­duntur. Haec enim remunerandi ratio, ut regni decus magis magisque apud exteros propagat et subditos ad res egregias obeundas his propositis praemiis acrius vehementiusque inflammat. Idcirco animo saepe diuque revolventes sedula et fidelia servitia, quae nobilis Johannes de Podmanin cubi­culariorum nostrorum regalium magister per tot continuos annos, a primo huius nostri regni Hungáriáé exordio, in variis ac difficilibus rebus nobis exhibuit, nullis neque rebus, neque persona suis parcendo, in omni fortunae casu nobis adhaesit et omnia adversa pro nobis et penes fidem ac integri­tatem suam magnó semper animo subire non dubitavit, maximé verő dum civilibus discordiis omnia in hoc regno nostro fluctuarent et armis hostilibus regnum undique circum­sonaret, idem nostros ductus nostraque auspicia secutus, cum plerisque equitibus, quos propriis opibus alebat, partes nostras strenue viriliterque tutatus est. Cuius postea virtutis íideique esse...in dies magis ac magis spectandum (?) vide­batur. Cum ecclesiae Zagrabiensis, quae tunc praesuli erat viduata, moderamen commisissemus, non modo in ipsius episcopatus bonorumquc suorum fideli conservationc et tuitione praeclare se ac optiine gessit, verum etiam castro nostro Jaitza, quod saepius ingenti periculo laborabat, saepius magnae saluti fűit. Nam cum illud aliquotiens victualium inopia premeretur et Turci ingenti manu omnem commeatum intercipere cona­rentur resque ob hoc in discrimen esset abducta, ipse Johannes animadvertens non parvum periculum imminere, strennue ac alaeriter, exiguo licet equitatu adiutus, tantum oppidanis

Next

/
Thumbnails
Contents