Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)
testimonio, hominibus armatis et potentiariis manibus eisdem obviam venientes dixissent, quod descendere atque ibidem hospitari eosdem nullo modo permitterent ex eo, quia ipsis mandatum esset a dominis ipsorum videlicet iudice Nicolao, sed nec litteras vestre serenitatis periegere, atque contenta earundem intelligere voluissent, quin potius contra eosdem iniuriosis ac contumeliosis verbis irruissent, ubi perseverari nullo modo potuissent, idemque Nicolaus iudex in causam attractus omnibus tam de Solna, quam aliis possessionibus sub se habentibus, sub amissione omnium bonorum et rerum firmiter commisisset, ut eisdem victualia atque alia necessaria ad usum eorundem pertinentia non darent, neque dari permitterent. Sicque annotatos vestre serenitatis et nostrum testimonium homines iuxta continentiam litterarum adiudicatoriarum vestrarum executionem facere minimé permisissent. Seriem itaque omnium premissorum, ut nobis per prefatos vestre serenitatis et nostrum testimonium homines recitata extitisset, ad octavas festi beati Georgii martiris nunc venturi legitime perdurandas, personali presentie vestre serenitatis fideliter duximus rescribendum. Dátum quinto die diei ultimé executionis premissorum, anno Domini millesimo quingentesimo decimo nono. Kívül: Personali presentie regie maiestatis. Pro magnifico Michaele, filio condam Ladislai, filii olim Blasii Podmanyczky de Podmanyn, contra circumspectum Nicolaum filium condam Melchioris alias iudicis oppidi de Solna. Super quadam possessionaria restatutione, reambulatione, estimatione, occupatione et tituli pignoris statutione per regium et nostrum homines modo intriscripto facta ad octavas festi beati Georgii martiris nunc venturi restatutionis et estimationis relatio.