Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)

Benedicti de Wassan alias de Symoni 1 ex altéra partibus nostram personaliter venientes in presentiam, memorati Paulus et Mathias cum procuratoriis litteris nostris nobilis Sigismundi de eadem Symoni, fratris suorum carnalis, insuper iamdicti Gaspar fratris ipsius carnalis nomine Melchioris natu minoris, necnon Nicolaus, Ladislaus et Georgius de Thordamez universorum similiter fratrum, heredum et consanguineorum eorun­dem, quos infrascriptum tangeret sew tangere et con­cernere posset negotium, onera penitus et omnino super se assumendo, sponte et libere sunt confessi in hunc modum, quod licet alias iidem Paulus, Sigismun­dus et Mathias de Simoni, ac alii nobiles memorati, condam reverendum dominum Sigismundum Thurzó, 2 alias similiter dominum et prelatum nostrum ratione et pretextu quorundam actuum potentiariorum ac certarum terrarum, ut per eosdem nobiles asserebatur, ad possessionem eorum Symoni predictam, in comitatu Barsiensi existentem spectantium, vigore certarum litterarum evocatoriarum in curiam regiam traxissent in causam et tandem mortuo ipso condam domino Sigismundo Thurso, quia ipsa causa in prefatum domi­num Stephanum episcopum fuisset condescensa, ean­dem cum ipso in dicta curia regia et coram magistns prothonotariis continuare habuissent, continuassent­que et diutius inter easdem partes ventilata fuisset, attamen ipse partes huiusmodi litibus quarum finis dubius est et incertus, finem ponere, ulterioribusque expensis, laboribus et fatigiis parcere, pacisque potius, quam discordie amatores nuncupari cupientes et volen­tes, per médium et dispositionem certorum ac nonnullo­rum proborum hominum et nobilium virorum pacem ipsarum partium amantium, predictas universas lites et differentias occasione premissorum a tempore pre­dicto et alias quocunque usque modo inter partes supra­dictas ac per consequens predecessores episcopos anno­tati domini Stephani episcopi ortas et ubicunque loco­rum ventilatas et continuatas, sedassent, sopivissent et penitus extinxissent, predictas etiam litteras evocato­1 A simonyi és varsányi Simonyi-család tagja. (Nagy Iván : X. 204. 1.) 2 L. az 51. sz. oklevelet.

Next

/
Thumbnails
Contents