Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)
in futurum tangere et concernere possit, super se ipsos assumendo, coram nobis personaliter constituti sponte et libere confessi sunt et retulerunt in hunc modum, quomodo ipsi rationabilibus ex causis ipsorum animum ad id moventibus, magnifico domino Ambrosio Sarkan de Akozhaza 1 sese taliter obligassent, prout obligaverunt coram nobis, quod ipsi directam et equalem medietatem possessionis Wal vocate 2 in comitatu Albensi existentis et habite, que videlicet medietas alias magnifico condam domino Johanni Podmanyczky de Podmanyn titulo pignoris obligata, 3 nunc vero apud manus similiter magnifici domini Moysis Bwzlay de Gergellaka magistri curie regie maiestatis, cui videlicet bona ipsius condam Johannis Podmanyczky post eius decessum nomine tutorio data, commendata et assignata essent et haberentur, 4 ut primum ab eodem domino Moyse vei alio tutore seu filio prefati condam Johannis Podmanyczky pro se ipsis redimere poterint et valebunt, extunc eandem simulcum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, unacum euria et domo nobilitari omni occasione et subterfugio remotis, ipsi domino Ambrosio Sarkan et nemini alteri, dum et quandocumque idem dominus Ambrosius Sarkan voluerit et optaverit, dare et assignare, atque eundem in pacifico dominio eiusdem medietatis prescripte possessionis Wal contra quoslibet actores, causidicos et legitimos impetitores propriis ipsorum laboribus et expensis tenere et defensare, tuerique et conservare debeant et teneantur. Et preterea, quod tam de prescripta medietate dicte possessionis Wal, quam etiam de et super tota possessione Tharnok, 5 in Pesthiensi et similiter totali portioné possessionaria eorundem in possessione Horhy 6 appelata in Pilisiensi comitatibus existentibus habita curiisque nobilitaribus, ubicunque in 1 L. az előbbi, a 65. sz. oklevél megfelelő jegyzeteit. 2 Vál h. Fejér megyében. A vételre I. Hédervárv-Oklt. I. 556—57. 11. 2 Erre vonatkozólag nem találtunk oklevelet. 4 L. erre az előbbi (65. sz.) oklevelet. 5 A mai Fejér megye ény. sarkában fekvő Tárnok. Néha Pilis megyéhez is számították. (Csdnki : I. 36.) B Horhi, valószínűleg az előbbi szomszédságában feküdt ; ma már nincs meg. (Csdnki: I. 29.)