Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)
in possessionibus Felsewklobwczicz, Dworecz et Zaluzy vocatis in predicto comitatu Trinchyniensi existentibus habitas per eiusdem condam genitoris nostri et dicti capituli ecclesie homines sibi statui pro seque occupari fecisset et vigore earundem litterarum adiudicatoriarum sententionalium easdem possedisset atque gubernasset. Quibus exhibitis preiibatus Benedictus Balassa de Ffelchwth legittimus, prout prefertur, procurator prelibatorum Johannis et Georgii comitum, pretio predictarum litterarum paterne maiestatis adiudicatoriarum cum onere iudiciali coram dicta nostra personali presentia deposito, ad actionem et aquisitionem prefati condam Johannis Podmanyczky in pretactis litteris paterne maiestatis sententionalibus expressatam respondit tali modo, quod prenominatus condam Johannes Podmanyczky nec tempore in predicto, neque etiam postea in predicta possessione Felsewklwbwcvcz nullám penitus domum et curiam nobilitarem habuisset, quam antelatus condam Ladislaus Korhan, páter prefati condam Johannis invadere potuisset et in eo idem procurator prelibatorum Johannis et Georgii comitum in signum innocentie et immunitatis ipsius condam Ladislai, patris predicti condam Johannis Korhan eosdem actores veridice attestationi vicinorum et commetaneorum prescriptarum possessionum Felsewklwbwczycz, Dworecz et Zalwsy, nobiliumque comprovincialium prefati comitatus Trinchyniensis per formám communis inquisitionis fiende submittebat, annotatus etiam procurator prefati Michaelis Podmanyczky in causam attracti in verificatione actionis et aquisitionis prelibati condam Johannis Podmanyczky eandem communem inquisitionem nobis, ut moris est, legitime requirendus, benivole acceptabat, ad quam peragendam et perficiendam per alias litteras adiudicatorias superinde confectas nostrum et vestrum homines destinandos esse decernentes et nichilominus prescriptas portiones possessionarias antefati condam Johannis, filii dicti condam Ladislai Korhan in pretactis possessionibus Felsewklwbwczycz, Dworecz et Zalwzy habitas et mediantibus prenarratis dumtaxat litteris ipsius paterne maiestatis sententionalibus, modo prehabito occupatas, simul-