Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)

coram nobis personaliter comparendo, contra et adver­sus .nobilem Benedictum Erdews de ThatharfalWa 1 proposuit eo modo, quo modo quedam littere excellentis­simi principis condam domini Mathie regis felicis remini­scentie donationales sub secreto sigillo suo in pergameno patenter confecte super totali possessione Chabay aliter Czabay 2 vocata in comitatu Nitriensi habita emanate apud manus ipsius Benedicti Erdews haberen­tur, quibus ipse Andreas Recheny pro tuitione iurium suorum sumpme esset necessarius, quas ab eodem in eodem in specie rehabere vellet iure mediante. Quo audito prefatus Benedictus Erdews personaliter in nostram exurgendo presentiam respondit ex adverso, quod hoc verum foret, quod prescripte littere prefati condam domini Mathie regis donationales erga ipsum haberentur, non tamen ipse easdem in specie eo, quod eedem apud ipsum tanquam manus communes reposite essent, reddere vellet, paria tamen earundem in trans­sumpto litterarum nostrarum dare promptus esset et paratus. Et mox idem Benedictus Erdews ibidem dictas litteras annotati condam domini Mathie regis donationales in pergameno patenter confectas nostrum iudiciarium produxit in eonspectum. Quarum tenor talis est : Nos Mathias Dei gratia rex Hungarie etc. (Következik Mátyás király 1478 április 3-án Budán kelt oklevele.) 3 Quibus productis, quia eedem littere donatio­nales antedictum Andreám Recheny in certa sui parte rite et legitiine concernere agnoscebatur, pro eo nos tenores earundem litterarum donationalium de verbo ad verbum sine diminutione et augmento aliquali transscribi et transsumpmi presentibusque litteris nostris similiter patentibus inseri facientes, paria earundem in transscripto presentium litterarum nostrarum prefato Andree Recheny iurium suorum ad cautelam duximus 1 Tatárfalva h. Fejér megye területén feküdt, de fekvését nem tudjuk közelebbről megjelölni. (Csánki: III. 353.1.) A tatárfalvi Erdős-családra l.Csánki: III. 368.1. Az 1505-i rákosi országgyűlésen Erdős Gergely Fejér vármegye követe volt. (Nagy Iván : IV. 72. 1.) Az oklevélben említett Erdős Benedek személyi adatait nem ismerjük. 2 Czabaj vagy Cabaj helységre 1. a 12. és 25. sz. okleve­leket. 3 Közzétéve a Podmaniczkv-Oldt. I. k. 124—126. 11.

Next

/
Thumbnails
Contents