Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)
quarundam portionum possessionariarum ipsius Stephani Lithassy in possessione Derezlen 1 predicta, in dicto comitatu Barsiensi existenti, habitarum, alias utputa per ipsum Stephanum Lythassy, prenominato condam Thome de Derezlen, domino et marito antediete domine Magdalene pro certa summa pecuniarum 'mpignoratarum certe lites et differentie, controversiarumque materie orte fuissent et suscitate, diutiusque ventilate, in qua quidem causa, licet etiam idem Stephanus Lithassy vigore iudiciarie deliberationis predicti comitatus Barsiensis contra prefatam dominam Magdalenam convictus extitisset, tamen quia nunc compositione et ordinatione nonnullorum proborum et nobilium virorum pro pace et concordia inter eosdem laborantium prenominatus Stephanus Lythassy tum de prescripta summa pecuniarum, pro qua, ut prefertur, prescripte portiones sue possessionarie annotato condam Thome Derezleny impignorate fuissent, tum etiam de aliis universis damnis, iniuriis, fatigiisque et expensis per ipsum Stephanum Lythassy antedicto condam Thome de Derezlen, ac ipsi domine Magdalene illatis, eidem domine Magdalene plenariam atque omnimodam impendisset satisfactionem. Ob hoc ipsa superinde ad plénum contenta, eundem Stephanum Lythassy ac heredes et successores eiusdem universos de et super universis et singulis premissis, pro pecuniarum summa, ac damnis, fatigiisque et expensis quietos et expeditos ac módis omnibus absolutos reddidisset et commississet, prout reddidisse et commisisse retulissent coram ipsis. In cuius rei memóriám et efficax testimonium presentes litteras nostras patentes ad fassionem ac relationem prenominatorum sociorum concanonicorum nostrorum duximus concedendas. Dátum tertio die termini prenotati. Anno Domini millesimo quingentesimo decimo quarto. 1 Dereszlény helységről már volt szó.