Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)
premissis castris Czezthe, 1 Jokew, 2 Thapolchan, 3 Swran, 4 necnon Sechen 5 ac totali curia ibidem situata, necnon Hollokew, 6 Syrok 7 preterea castello Zomolan 8 aliisque universis et quibusvis oppidis, possessionibus, portionibusque et iuribus possessionariis dicti condam Michaelis palatini, tales pro se haberet litteras et litteraria instrumenta, quarum scilieet vigore eadem castra et castellum, necnon alia universa oppida, possessiones, portionesque et iura possessionaria iuri femineo minimé pertinere debere posset declarare, quas et que non ad presens, sed in termino ulteriori per nos eidem dando coram nobis in iudicio producere et exhibere promtus fuisset et paratus. Quia autem presens causa post edicionem decreti alias, scilicet per serenissimum principem condam dominum Mathiam regem in anno Domini rnillesimo quadringentesimo octuagesimo sexto transacto stabiliti mota et suscitata extitisse censeretur, ex eo quod tam eiusdem condam domini Matliie, quam etiam prelibati domini nostri regum decretorum vigore ipsa eadem causa, resecatis amplioribus lítium processibus, in quatuor dumtaxat octavis post sese occurentibus decidi deberet et terminari, pro eo nos his perceptis iudicantes commiseramus eomodo, ut prenominatus Michael Orzag in causam attractus, vei procurator suus legitimus universas litteras et quelibet litteralia instrumenta, si quas et que super premissis pro sui parte haberet confectas et emanata, in octavis festi beati Georgii martiris tunc venturi 9 absque ulterioris prorogationis confidentia coram nobis in iudicio producere deberet et teneretur contra puellam actricem prenotatam, ut his visis iudicium et iustitiam facere 1 Cseszte vára Vöröskő szomszédságában. Modortól ék. (Pozsony vm.). Itt tulajdonképen Csejthe váráról van szó, mely 1436 óta Gúti Országh Mihály birtoka volt. V. ö. Podm. Oklevéltár. I. 310. 1. 2 Jókő vára Pöstyéntől ny. Podm. Okit. I. 310. 1. 3 Nagvtapolcsány, Nyitra vm. 4 Surány vára Érsekújvártól é. 5 Szécsénv vára Nógrád vm. V. ö. Podm. Okit. I. 311. 1. • Csánki D.: I. 90., 116. 7 1465 óta volt Gúti Országh-birtok. Csánki D. : I. 53. és 82. 11. 8 Szomolván vár Pozsony vm. Nagyszombattól ény. 9 1508 május 1.