Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. I. (Budapest, 1937.)
Kazza de et super possessione Klwbowe 1 vocata in comitatu Trinciniensi existente, alias apud manus ipsorum Johannis, Michaelis et Stephani Podmanichky habita, atque modosimili super portionibus ipsius Georgii Kazzay in possessione Bolesso, necnon oppido Ban vocato in prefato comitatu Trinchiniensi existentibus habitis, ac tributis ibidem exigi solitis, certain amicabilem concordiam, dispositionem ac fassionem mutuam modo et ordine ac conditione per causasque et rationes in tenore earundem litterarum clarius contentis inter se fecisse dinoscebantur tenoris infrascripti, supplicantes idem Johannes Podmanichky et Michael, ac Stephanus similiter Podmanichky nobis humiliter, ut easdem litteras ratas, gratas et acceptas habendo litterisque nostris privilegialibus de verbo ad verbum inseri et inscribi faciendo, premissis concordie, dispositioni ac mutue fassioni aliisque omnibus et singulis inferius in tenore earundem contentis nostrum regium consensum prebere dignaremur. Quarum quidem litterarum tenor talis est : Nos Emericus de Peren stb. (Következik Perényi Imre nádor 1507 május 4-én Budán kelt oklevele. 2) Nos igitur humillimis supplicationibus annotatorum Johannis, Michaelis et Stephani Podmanichky per eos nostre, modo quo supra, porrectis maiestati, regia benignitate exauditis et clementer acmiissis, prescriptas litteras prefati Emerici palatini non abrasas, non cancellatas, nec in aliqua sui parte suspectas presentibusque litteris nostris privilegialibus verbotenus sine diminutione et augmento aliquali insertas, quo ad omnes earum continentias, clausulas et articulos eatenus, quatenus eedem rite et legittime existunt emanate viribusque earum veritas suffragatur, ratas, gratas et acceptas habentes, premissis amicabili concordie, dispositioni ac fassioni mutue aliisque omnibus et singulis superius in tenore dictarum litterarum expressatis et specificatis nostrum regium consensum prebuimus, immo prebemus benivolum pariter et assensum, salvo iure alieno, harum nostrarum, quibus secretum sigillum nostrum, quo ut rex Hungarie uti1 Helyesebben Klucove (Klucsó) h. 2 Közölve a 267. sz. alatt.