Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. I. (Budapest, 1937.)

tamquam dominum terrestrem ab omni censu et quavis contributione sua propria exempti sunt vei fuerint, infra id ipsum temporis spatium, quo talis exemptio ipsis suffragari videbitur, nos quoque ab omni solutione lucri camere nostre, ac aliarum quarumlibet taxarum seu contributionum nostrarum et regni nostri,' tam scilicet ordinariarum, quam extraordinariarum, nobis ab eisdem ortulanis et jobagionibus provenire debentium eximendos duximus et supportandos, immo eximimus et supportamus presentium per vigorem. Quocirca vobis fideli nostro magnifico Benedicto de Bathyan 1 thezau­rario nostro moderno, futurisque thezaurariis nostris, necnon dicatoribus et exactoribus dicti lucri camere nostre ac aliarum quarumlibet taxarum seu contribu­tionum nostrarum predictarum, preterea comitibus vei vicecomitibus et iudicibus nobilium comitatus Trinchi­niensis presentibus et futuris presentes visuris harum serie firmissime committimus et mandamus, quatinus a modo deinceps dictos inquilinos sive ortulanos nullo ut prefertur, unquam tempore, jobagiones vero, ut premit­titur, ad tempus exemptos usque ad illud ipsum tempus, dumtaxat ad solutionem quarumcunque taxarum seu contributionum nostrarum, sed et dicti lucri camere nostre compellere vei eos propter non solutionem earun­dem in personis, rebusque et bonis eorum quibusvis impedire, turbare et molestare nusquam et nequaquam presumatis, nec sitis ausi modo aliquali gratie nostre sub obtentu. Presentes autem, quas secreto sigillo nostro, quo ut rex Hungarie utimur, impendenti communiri fecimus, post earum lecturam reddi semper volumus presentanti. Dátum Bude, in festő beati Gregorii pape, anno domini millesimo quingentesimo septimo, regno­rum nostrorum Hungarie etc. anno decimo septimo, Bohemie vero tricesimo septimo. Hátlapján XVI. sz-i írással: Exemptionales colonorum Pod. 1 Batthyány Benedek szereplésére 1. Fógel J. : i. in. 56. és 58. 11.

Next

/
Thumbnails
Contents