Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. I. (Budapest, 1937.)
Item si quis domum edificare voluerit, tam ex nobis quinquaginta duobus, quam ex illis, qui in ortibus sedent, extunc isti nostri qjuinquaginta] 1 duo, qui funes tenemus, ipsis edificantibus ligna ad edificandum apta portemus et postea ortulani cum inquilinis iuvent eis edificare et linire domum, ad alias vero labores ad carpentarios pertinentes apreciet (?) ille, qui domum edificavit. Et quod nos cives cuilibet novo fundatori libertatem prebeamus, non [....J 1 domus nostri. Item in habendis tabernis ac propinatione vini et cervisie talis modus observandus decretus est, quod nemo valeat vinum vei cervisiam propinare, nisi qui sit ex illis quinquaginta duobus connumeratus, taberneque vini non sunt plures, dempto dumtaxat tempore nundinarum, nisi una cuius propinatio seriatim vadat de uno super alium, hoc adiecto, quod si aliquis vult vinum initiare, extunc vocet iudicem et iuratos, quanti eorum pro tempore possunt convenire, qui gustent illud vinum, quod initiare debet, imponentes eidem condignum pretium, pro quanto tale vinum vendi seu propinare debebit. Et quicunque nostrum vei successorum nostrorum vinum propinabit, ad fiscum oppidi unum ortonem imponere seu dare debebit. Si quis autem tanta paupertate esset obventus, quod vinum propinare non posset, talis ordinem sue propinationis vendat alio uno ortone. Item simili modo nullus, exceptis illis quinquaginta duobus, braseum laborare et cervisiam braxare aut propinare valeat vei possit taberne cerevisie, dempto tempore nundinarum, semper quicunque fiant et non plures. Tempore autem nundinarum duobus ebdomadis ante et iterum duabus ebdomadis post prefixum diem ipsarum nundinarum unusquisque tam vini, quam cervisie liberam habeat vendendi et propinandi potestatis facultatem, propinatio autem cervisie simili modo per ordinem vadat de uno super alium, sicuti et vini, hoc denique per expresse declarato, quod si quis nostrum cervisia braxaverit et ipsam vendere aut propinare voluerit, viso et per iudicem ac iuratos metito hoc quantum, seu quot mensure de braseo pro 1 Az eredetiben kiszakadva.