Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. I. (Budapest, 1937.)

semus, in quibus litteris nostris ipsam generosam Barbaram puellam non puellam, sed dominam nótá­rius nostri conventus ex inadvertentia, vei ignorantia scripsisset. Scire dignetur eadem, quod hoc non dolose vei inique, aut stúdiósé actum est, sed ut premisimus, ex inadvertentia seu ignorantia actum est. Nos enim fatemur, quod tempore huius fassionis non domina, sed puella non velato capite erat. Insuper vestre eidem dominationi significamus, quod cum egregio Francisco de Harazthy 1 et Sigismundo, filio condam Johannis Waydafy 2 octavo die Pasche Domini proxime affuturo 3 certas metas rectificare habebimus et duos magistros prothonotarios, puta nos magistrum Johannem de Ellyewelgh 4 et ipsum magistrum Stephanum de Wer­bewczy 5 ad ipsum diem et terminum necessarie expor­tare habebimus. Quorum si opus erit, etiam coram ipsis magistris possumus et volumus fateri, quia si nos Budám descendere pro ista causa deberemus, nobis foret fatigia magna et expense graves. Et vestram eandem dominationem bene valere optamus. Cui etiam et nos ac monasterium nostrum semper ad vota com­mendamus. Ex Sancto Benedicto de iuxta Gron, in profesto beati Silvestri pape et confessoris, anno Domini 1504. Johannes abbas ibidem, licet indignus, ad vota presto propria manu raptissime. Kívül: Magnifico domino Johanni de Podmanin cubicu­lariorum regalium magistro nobis honorando. A zárópecsét mellett: Sub sigillo annulari. 1 L. a. 114., 159., 175. és 196. sz. okleveleket. 2 Vajdafy Jánosra 1. a 86., 116., 118., 119. és 159. sz. okleveleket. 3 1505 március 30. 4 L. a 186. sz. oklevelet. i Werbőczy István.

Next

/
Thumbnails
Contents