Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. I. (Budapest, 1937.)
morantes diversis verbis vituperosis affecissent, preterea, quod iidem jobagiones prefati domini Thome cardinalis archiepiscopi Strigoniensis in prescripta possessione sua Kemencze nuncupata residentes ex speciali commissione annotati Georgii de Ews pecora et pecudes ipsorum armatis et potentiariis manibus per predictam possessionem memorati Johannis Podmeneczky Perewchen ad silvam glandinosam eiusdem possessionis Perewchen frequentius abigissent et depulissent ibidem pascentes et eosdem jobagiones dicti Johannis Podmeneczky in obprobrium et iniuriam eorundem diversis verbis vituperosis ac minatoribus afficientes, inter cetera eisdem taliter loquentes : Vilissimi,—inquit — Almani.Sipro hoc negotio omnia bona nostra abstuleretis, Georgius Ewsy nos ac bona nostra eliberabit de manibus vestris. Et de hoc nec etiam cum prohibitione domini vestri quicquam curabimus, quia si etiam verberibus vos affecerimus, denique exinde convicti ac supportati et expediti erimus. Demum, quod in anno, cuius iam quinta vei citra instaret revolutio, 1 quidam Petrus ac Gregorius Jakws et Thomas Kechkes dicti, jobagiones antedicti domini Thome cardinalis archiepiscopi Strigoniensis in dicta Kemencze residentes, quandam piscinam iamfati Johannis Podmeneczky intra metas et in facie predicte possessionis Perewchen habitam clandestine et noctis in silentio depiscassent piscesque ibidem per ipsos prensos, quo ipsorum placuisset voluntati, fecissent. Postremo pro fere singulis annis tempore messis et post messem in campo eiusdem possessionis Perewchen in frugibus jobagionum antefati Johannis Podmeneczky in eadem Perewchen residentium prenotati jobagiones antedicti domini Thome cardinalis archiepiscopi Strigoniensis in dicta Kemencze commorantes, dum adhuc fruges in campo existerent, cum pecoribus et pecudibus ipsorum magna damna inferrent et dietim in his et similibus aliis rebus inferre non cessarent, potentia mediante. Dátum in in Nyek feria quarta proxima post festum beatorum Viti et Modesti martirum, anno Domini millesimo quingentesimo quarto. 1 1499 körül.