Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. I. (Budapest, 1937.)

personaliter constituti sponte et libere confessi sunt in hunc modum, quomodo ipsi certis bonis re­spectibus animum eorum ad id moventibus talem inter se fecissent possessionariam concambialem permu­tationem, prout fecerunt nostri in presentia eo modo, quod ipse Johannes Podmanyczky totalem possessionem suam Zewchynafalwa vocatam in comitatu Thrinchi­niensi habitam cum cunctis eiusdem utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, terris scilicet arabilibus stb. (következik a szokásos felsorolás) ad eandem possessio­nem Zewchynafalwa vocatam de iure spectantibus et pertinere debentibus, prelibatis Gaspar et domine Katherine consorti eiusdem dedisset, donasset contulis­setque et in perpetuum ascripsisset. E converso vero idem Gaspar totales portiones suas ac prefate domine Katherine consortis sue possessionariam in possessione Sebesthyenfalwa 1 vocata in dicto comitatu Thrinchi­niensi existenti habitas, utputa directam et equalem medietatem pretacte possessionis Sebesthyenfalwa modo simili cum cunctis eiusdem medietatis dicte posses­sionis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, terris scilicet arabilibus stb. (következik a szokásos felsorolás) ad eandem medietatem pretacte possessionis Sebes­thyenfalwa de iure spectantibus et pertinere deben­tibus, simulcum cunctis litteris et litteralibus instru­mentis factum pretacte medietatis annotate possessio­nis Sebesthyenfalwa vocate tangentibus et concer­nentibus, quarum scilicet vigore ipsi Gaspar et domina Katherina dictam medietatem prescripte possessionis Sebesthyenfalwa hactenus tenuissent et possedissent, annotato Johanni Podmanyczky modo et ordine pre­narrate concambialis permutationis dedisset, donas­set contulissetque et in evum ascripsisset, immo altér alteri modo et ordine premisse concambialis permuta­tionis dederunt, donaverunt, contuleruntque, ac in perpetuum ascripserunt et concambialiter permuta­verunt iure perpetuo et irrevocabiliter, ac in sempi­ternum tenendam, possidendam pariter et habendam, nil iuris, nilve proprietatis et dominii partes antedicte sibiipsi ac heredibus eorum in prescripta possessio­1 Vágbesztercétől é., a Vág f. jobbpartján.

Next

/
Thumbnails
Contents