Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. I. (Budapest, 1937.)

de Alba 1 salutem et gratiam. Exponitur nobis in per­sonis fidelium nostrorum egregiorum Michaelis et Stephani Podmenyczky de Podmanyn, quod licet alias generose domine Cristina egregii Michaelis Emrefy de Zerdahel 2 et Margaretha Georgii Zerechen de Mez­thegnyew 3 . consortes, filie videlicet egregii condam Ladislai Podmenyczky de Podmanyn, eosdem expo­nentes in eo amonuerint, ut ipsi dotem et res para­fernales ac quartam puellarem earundem eisdem do­minabus reddere deberent et tenerentur, superinde­que litteras vestras relatiorias a vobis extraxerint, tamen vos paria earundem litterarum vestrarum rela­toriarum eisdem exponentibus extradare recusassetis et recusaretis etiam de presenti in preiudicium et dampnum dictorum exponentium manifestum. Cum autem ea, que iuris sunt et iustitie non debeant cui­piam denegari, ideo fidelitati vestre harum serie firmi­ter precipiendo mandamus, quatenus receptis presen­tibus et premissis suo modo se habendis, paria pre­scriptarum litterarum vestrarum super huiusmodi amonitione et evocatione relatoriarum eisdem exponen­tibus módis omnibus extradare debeatis, cavendo tamen, ne fraus aut dolus in [hac] parte eveniat ali­qualis. Secus non facturi. Dátum Bude feria tertia proxima post festum Inventionis sancte crucis. Anno Domini millesimo quingentesimo primo. 1 Csánki D. : III. 311., 312., 672—673. 11. 2 L. a 187. sz. oklevelet. 3 L. a 162. sz. oklevelet.

Next

/
Thumbnails
Contents