Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. I. (Budapest, 1937.)

voce retullerunt hoc modo, quod ipsi sabbato proximo ante dominicam Ramispalmarum proxime preteritam 1 in dicto comitatu simul procedendo ab omnibus, quibus decens et opportunum fuisset, palam et oculte de premissis diligenter inquirendo omnia premissa et quevis singula premissorum sic et suo modo acta, facta et perpetrata fuisse rescivissent, prout ea tenor littera­rum vestre serenitatis per omnia contineret prescrip­tarum, facta huiusmodi inquisitione, iidem vestre sereni­tatis et noster homines die in eodem memoratam dominam Annám relictam, ac Johannem, Stephanum et Michaelem filios quondam Ladislai Podmenyczky de Podmanyn in dicto opido Baan, quemlibet videlicet eorum in portioné sua possessionaria opido in eodem habita contra prefatum exponentem ad octavas dicti festi beati Georgii martiris nunc venturi 2 vestre sereni­tatis evocassent in presentiam rationem premissorum reddituros, litispendentia, si qua foret inter ipsos, non obstante, prenominatosque Egidium iudicem et alios jobagiones ipsorum eisdem statuere commit­tendos, insinuando ibidem eisdem, ut sive ipsi octavis in predictis coram dicta vestra personali presentia compareant, dictumque Egidium iudicem et alios jobagiones ipsorum statuant, sive non, eadem ad partis comparentis instantiam id faciet in premissis, quod dictaverit ordo iuris. Dátum quarto die executionis premissarum, anno Domini supradicto. Hátlapján : Personali presentie regie. Pro nobili domina Anna vocata relicta condam Ladislai Podmenyczky de Pod­manyn et alios introscriptos contra egregium Andreám Danffy de Doboz ad octavas festi beati Georgii 3 nunc venturi inquisi­tionis, evocationis et insinuationis par. 1 1492 április 14. 2 1492 május 1. 3 1492 május 1.

Next

/
Thumbnails
Contents