Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. I. (Budapest, 1937.)

materie pretextu certorum negotiorum mote fuerint et suscitate diutiusque ventilate, tamen nunc ipsi dispositione et ordinatione nonnullorum proborum et nobilium virorum pacem partium zelantium inter­veniente, ad talem pacis et concordie devenissent unionem, ymmo devenerunt nostri in presentiam eo modo, ut idem Johannes Podmanyczky in festő nativi­tatis beate Marié virginis proxime venturo 1 hic Bude coram circumspecto Emerico Zabo cive civitatis Bu­densis, 2 in domo scilicet habitationis eiusdem, iamfate domine Veronice sexingentos florenos partim in auro, partim vero in monetis regalibus in unum florenum dare et persolvere assumpsisset et promisisset, ymmo assumpsit et promisit coram nobis, tali vinculo obliga­tionis mediante, quod si ipse Johannes Podmanyczky termino et loco in predictis prescriptos sexingentos florenos partim, ut prefertur, in auro et partim in mone­tis regalibus in unum florenum eidem domine Vero­nice, aut procuratori suo legittimo persolvere nollet, non posset, aut non cura^et, quoquo modo, extunc ipse Johannes Podmanyczky in quingentis florenis auri, ultra scilicet illos sexingentos florenos adversus ipsam dominam Veronicam convinceretur et convinci deberet eo facto. Ipsaque domina Veronica actionem et aquisitionem suam contra ipsum Johannem Podma­nyczky motam et habitam in suis pristinis vigoribus prosequi posset et valeret. E converso autem ipsa domina Veronica taliter se obligavit, ut si ipso termino et loco in predictis non conpareret, aut legittimum procuratorem suum illuc non mitteret, prescriptos­que sexingentos florenos a prefato Johanne Podma­nyczky aut procuratore suo legittimo levare et tollere negligeret, litterasque expeditorias superinde fieri debentes eidem Johanni Podmanyczky in certo credibili loco non fateretur, litteras etiam impignoratitias pretextu opidi ipsius Johannis Podmanyczky Ban vocati in comitatu Trinchiniensi existentis confectas 1 1489 szeptember 8. 2 Egy Szabó Imre nevű budai kereskedő II. Ulászló korából ismeretes. (Fógel J. : II. Ulászló udvartartása. Buda­pest, 1913. 145. 1.) Valószín, leg azonos az oklevélben említett személlyel.

Next

/
Thumbnails
Contents