Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. I. (Budapest, 1937.)

Buda, 1470 januárius 7. Mátyás király Podmaniczky Lászlónak megengedi, hogy a trencsénmegyei Bán várost megerősíthesse. Eredetije hártyán, rányomott pecsétnek a töredékeivel, Orsz. Levéltár. Dl. 15,425. Commissio domini regis. Nos Mathias Dei gratia rex Hungarie etc. memorie commendamus tenore presentium significantes, quibus expedit universis, quod nos consideratis fidelitate et servitiis fidelis nostri egregii Ladislai Podmanyczki de Podmano capitanei gentium nostrarum 1 per eum no­bis exhibitis, eidem Ladislao Podmanyczki suisque heredibus et posteritatibus universis id duximus annu­endum et concedendum, ymmo annuimus et concedi­mus presentium per vigorem, ut ipse oppidum suum Ban vocatum in comitatu Trinchiniensi habitum se­pibus aut muris circumdare, ac in ipso castellum seu fortalicium ligneum aut lapideum cum propugnaculis, menibus fossatis et aliis necessariis edificiis construere et edificare, constructaque et edificata instar aliorum iurium suorum possessionariorum iure perpetuo et irrevocabiliter tenere et possidere valeant atque possint. Salvo iure alieno. Ita tamen, quod prout ipse Ladis­laus Podmanyczki promisit, de ipsis oppido et castello seu fortalitio regno et regnicolis nostris nulla in­comoda dampna seu nocimenta inferant, alioquin presens nostra annuentia nullius sit vigoris, seu firmitatis, harum nostrarum vigore et testimonio litterarum mediante. Dátum Bude, secundo die festi Epiphania­rum Domini, anno eiusdem millesimo quadringen­tesimo septuagesimo, regni nostri anno duodecimo, coronationis vero sexto. A lap alján : feria secunda post Epiphaniarum Domini. 2 1 Vagyis a királyi zsoldosseregben. Az ekorbeli magyar hadseregszervezetre 1. Tóth Zoltán : Mátyás király idegen zsol­dosserege. Budapest, 1925. 65. s köv. 11. 2 1470 januárius 8.

Next

/
Thumbnails
Contents