Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. I. (Budapest, 1937.)

Petri de eadem Lwdan, 1 necnon Gregorii de Maythe, 2 sicut ipsi protestantes percepissent, civitatem Ban voca­tam in comitatu Thrincziniensi existentem cum suis per­tinentiis a regia maiestate sua nove donationis titulo impetrando pro seipsis, ipsis protestantibus penitus igno-­rantibus clandestine et occulte ac inique et dolose occupare vellent et niterentur indebite et iniuste, cum tamen eadem civitas Ban per notam infidelitatis eorun­dem Stanislai et Stephani et aliorum predictorum de Kazza ad regiam ipsam maiestatem rite et legittime esset devoluta, eandemque ipsis protestantibus eadem regia maiestas pro nonnullis fidelibus servitiis dicti Ladislai Podmanyczky perpetuo donasset et contulisset, unde facta huiusmodi protestatione prefatus Georgius Korláth nominibus, quibus supra memoratum dominum regem a donatione et collatione dicte civitatis Ban, per­tinentiarumque suarum, annotatos vero Stanislaum, Stephanum, Albertum, Johannem, Nicolaum, Georgium et Nicolaum, ac Petrum de Lwdan, Gregorium de Maythen, necnon dominam Veronicam relictam et filios eorum omnesque et singulos alios ab huiusmodi iniqua impetratione et dolosa occupatione eiusdem civitatis Ban pertinentiarumque suarum, seque quovis modo in eandem intromissione et sibi ipsis apropriatione et statui­factione, fructuum et quarumlibet utilitatum suarum perceptione factis et fiendis prohibuit publice et in­hibuit coram nobis manifeste testimonio presentium mediante. Dátum in festő beati Colomani martiris,. anno Domini M° CCCC LXVII 0. 1 Ludányi Péternek László nevű fia feleségül vette Kaszai Orsolyát (1433-ban tiltakozott egy birtokügyben. Szerémi— Ernyey : 349.1.) ; ebből a házasságból származott — feltevésünk szerint — az a Péter, akiről most van szó. 2 Majthényi Gergely leánya volt az az Apollonia, aki Kaszai Szaniszlónak volt a felesége. (Szerémi—Ernyey r 352—53. 11.)

Next

/
Thumbnails
Contents