Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. I. (Budapest, 1937.)

portionum possessionariarum nullo contradictore appa­rente, cum pendenti sigillo emanatam tenorum infra­scriptorum, supplicando maiestati nostre humiliter et devote, ut prescriptas litteras ratas gratas et accep­tas habentes litteris nostris privilegialibus inseri faciendo approbare, easque et omnia in eis contenta sibi et suis heredibus universis perpetuo valituras confirmare dignaremur. Quarum quidem litterarum, prime scilicet nostre patentis tenor sequitur in hec verba : Nos Mathias stb. (Következik Mátyás király 1458 március 15-én Budán kelt oklevele. L. 17. szám alatt.) Alterius vero littere ipsius capituli Nitriensis tenor talis est: Omnibus Christi fidelibus stb. (Követ­kezik a nyitrai káptalannak Mátyás király 1458 március 15-én Budán kelt iktatóparancsát is átíró 1458 május 26-án kelt oklevele. L. 19. szám alatt.) Nos igitur humili­mis et devotis supplicationibus eiusdem Ladislai per eum nostre modo, quo supra porrectis maiestati regia benignitate exauditis et clementer admissis, prescriptas ambas litteras non abrasas, non cancellatas, nec in aliqua sui parte suspectas, sed omni prorsus su­spitionis vitio carentes, de verbo ad verbum sine dimi­nutione et augmento aliquali presentibus litteris nostris insertas, quoad omnes earum continentias clausulas et articulos eatenus, quatenus eedem rite et legittime emanate existunt, acceptamus, approbamus et rati­ficamus. Nichilominusque consideratis fidelitatibus et fidelibus servitiis prefati Ladislai per eum maiestati nostre et sacre corone regni nostri in multis rebus arduis exhibitis et impensis, easdem litteras et omnia in eis contenta ipsi Ladislao et suis heredibus universis innovando perpetuo valituras confirmamus presentis scripti nostri patrocinio mediante. Salvo iuribus alienis. Dátum per manus reverendissimi in Christo patris domini Stephani ecclesiarum Colocensis et Bachiensis archiepiscopis, 1 (így !) aule nostre sumpmi cancellarii, fidelis nostri dilecti, anno Domini millesimo quadrin­1 Yárdai István, aki 1467 szept. 18-án elnyerte a bíborosi méltóságot. (Fraknói V. : Mátyás király magyar diplomatái. Századok. 1898. 103. és 108.1.) Gams P. B.: Series episcoporum Ecclesiae catbolicae. Ratisbonae, 1873. p. 372.

Next

/
Thumbnails
Contents