Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. I. (Budapest, 1937.)

curiam nostram cum comitiva sua sequens, magnas fecit expensas, nunc quoque nobiscum in his partibus superioribus regni nostri contra latrones Bohemos 1 easdem partes vastantes exercitualiter procedentibus cum decenti apparatu existit et negotia nostra per nos fidei sue commissa prudenter iuxta velle nostrum disponit, diligensque est in servitiis nostris, ita ut inter alios fideles subditos nostros pro bono exemplo habetur, et in his faciendis magnas facit expensas : Igitur nos tum pro recuperandis huiusmodi suis expensis, tum vero pro fidelibus servitiis eiusdem, que ipse primum condam illustribus principibus dominis Jo­hanni comiti Bistriciensi genitori et Ladislao fratri nostris carrisimis felicium recordationum et eis tandem post sese, ut Domino piacúit, vita functis, maiestati nostre locis debitis et temporibus semper opportunis non parcendo persone et rebus suis, constanter impendit, Castrum Wywaar vocatum in comitatu de Sáros, 2 nunc in manibus cuiusdam Rathkowycz Bohemi 3 habitum, simulcum omnibus villis, possessionibus et portionibus possessionariis, necnon aliis utilitatibus et pertinenciis eiusdem quibuslibet ad idem ab antiquo pertinere debentibus, memorato Ladislao Podmanoczky in tribus milibus florenorum auri duximus inscriben­dum, ymmo inscribimus talimodo, quod postquam nos dictum castrum Wywaar de manibus prefati Rathkowycz recuperare poterimus, statim manibus ipsius Ladislai assignabimuá. Ipseque tandem et eo mortuo sui heredes idem castrum simulcum perti­nentiis suis prenotatis tamdiu tenere et possidere valeant, donec per nos aut successores nostros reges Hungarie, vei per illos, qui ad ipsum castrum ius habere pretenderat, de eisdem tribus milibus florenorum auri 1 A Mátyás király alatt folyt huszita háborúkra von. 1. Tóth Szabó Pál: A cseh-huszita mozgalmak és uralom tört. Magyarországon. Budapest, 1917. 304. s köv. 11. és Gerő János : A cseh husziták Magyarországon. Besztercebánya, 1910. 127. s köv. 11. 2 Kisszebentől é. Sáros megyében fekszik. 3 Radkói vagy Ratkowiczi Péter korábban a berzeviczi várnak (Tóth Szabó Pál: i. m. 239. 1.), utóbb az újvári várnak volt a kapitánya. Az 1460-ban folyt harcokra von. 1. Tóth Szabó. Pál: i. m. 319. 1.

Next

/
Thumbnails
Contents