Bártfai Szabó László: Pest megye történetének okleveles emlékei 1002-1599-ig. (Budapest, 1938.)
Nos Mathias, Dei gracia rex Ungarie, Dalmacie Croacie etc. Significamus tenore presencium, quibus expedit, universis, quod quia serenissimus princeps dominus Georgius, eadera gracia rex Boliemie etc. habita inter nos utrinque ex consilio et diligenti opera prelatorum et baronum utriusque regni, Ungarie videlicetetBohemie, vera amicicia inclitam filiam suam Gunegundem nobis desponsavit et promisit ac se obligavit litteris suis mediantibus, ut eandem filiam suam in festő Beatorum Philippi et Jacobi apostolorum proxime venturo in civitate nostra Trinchiniensi ad nostras aut legatorum nostrorum manus, quo protunc ad tantam rem dignos in ipsam civitatem nostram miserimus, presentabit. Igitur nos volentes ipsum dominum Georgium regem certum reddere de hiis, que ad suscepcionem prefate filie sue et conservacionem eiusdem tanquam regine Ungarie pertinent, ea omnia in hiis litteris nostris modo infrascripto explicamus. Primo nos ad prefatum festum Beatorum Philippi et Jacobi apostolorum, si personaliter non accederemus, congruos legatos et nuncios nostros ad tantam rem aptos et idoneos mittemus in prefatam civitatem nostram Trinchiensem, qui eandem sponsam nostram deferant in civitatem nostram Budensem honore, qui decet reginam, quam nos infra quatuordecim dierum spacia ab illo, quo ipsa fuerit in preíata civitate nostra Trinchiniensi presentata, inclusive computando in facie et forma ecclesie omni veteriori dilacione semota legittime desponsabimus quodque, quantum ad coniunccionem thori copuleque carnalis cum eadem domina Gunegunde fiende spácium temporis biennii a die desponsacionis predicte computando excedere aut prorogare nonpossumus. Si tamen nostra et illustris domine Elizabeth, genitricis nostre carissime, prelatorumque et baronum nostrorum matúra deliberacione prehabita quoad huiusmodi copulam carnalem memoratum tempus bienni prevenire seu anticipare visum fuerit, id nos libere efficere valeamus; et quod ipsa domina Gunegundis mox, cum in preíata civitate nostra Trinchiniensi fuerit presentata, habere debeat nominatim pro dote castra in Veteri Buda et Dyosgewr, insulam Chepel et Comanos reginales cum omnibus pertinenciis eorundem, habeatque eadem domina Gunegundis possessionem dictorum castrorum, insule et Comanorum infra octo dies a die, qua Budám venerit, inclusiue computando. Preterea si aliqua castra, bona, dominia vei possessiones ultra predicta castra et bona in doteni prefate domine Gunegundis assignata legittime comperta fuerint, que quondam serenissima domina Barbara, relicta quondam domini Sigismundi, imperatoris et regis Ungarie, pro dote habuisset, illa ipsa infra spácium duorum annorum a manibus illorum, qui ea tenent, redimemus et in manus prefate domine Gunegundis assignabimus. Si vero aliqua ex huiusmodi castris medio tempore ad manus nostras deuenirent, illa statim fine huiusmodi temporis biennii minimé expectato manibus eiusdem domine Gunegundis assignabimus. Ubi autem dicta castra alienata infra dictum terminum per nos recuperari non possent, extunc nos eidem domine Gunegundi equivalencia bona pro illis dabimus in dotem. Ut vero curia prefate domine Gunegundis honeste seruetur, pro sustentacione