A Pécz nemzetség Apponyi ágának az Apponyi grófok családi levéltárában őrizett oklevelei. I. 1241–1526. (Budapest, 1906.)

sentium harum serie volumus pervenire, quod nobilis domina de genere Pech, relicta comitis condam Bartho­lomey de Weche, in lecto egritudinis decumbens, com­pos tamen sue mentis existens, per suum hominem nos humiliter requisivit, ut duos ex nobis ad eandem mit­tere dignaremur, coram quibus suum conderet et ordi­naret sue ultimé voluntatis testamentum. Nos igitur iustis ac dignis petitionibus eiusdem domine annuentes, duos ex nobis viros idoneos, videlicet Joannem decanum ecclesie nostre, et Boda sacerdotem, socios et concano­nicos nostros charissimos, ad eandem dominam duximus transmittendos, qui eleműm ad nos reversi nobis unani­miter retulerunt, quod eadem domina terram suam Ban­kezu nuncupatam, sitam inter villám Zeg et Bankezu ecclesiasticam, a Bela bone memorie, rege inelyto con­dam Hungarie, comiti Bartholomeo marito suo, propter grata et immensa obsequia corone regie laudabiliter impensa donatam, legasset, donasset, contulisset et assig­nasset, cum omnibus utilitatibus et pertinentiis suis universis, necnon metis et terminis, quibus idem vir suus, et ipsa tenuit et habuit, comiti Ladislao, filio Iwanche similiter de genere Pech, nunc castellano domini Mathius palatini de Preuge, in filios filiorum, heredumque suo­rum successores perpetualiter possidendam, tenendam et habendam, ratione proximitatis et propter caren­tiam heredum suorum, necnon pro eo, quod eandem do­minam pre omnibus aliis cognatis et proximis melius pavit, et honestius conservavit, tamquam filius, et quem etiam ipsa domina sibi in filium adoptavit, prop­ter grata et inumera (így) beneficia sibi incessanter col­lata et impensa. In cuius rei memóriám, et perpetue firmitatis obtentum presentes litteras nostras concedi­mus eidem, sigilli nostri munimine roboratas. Dátum

Next

/
Thumbnails
Contents