A Pécz nemzetség Apponyi ágának az Apponyi grófok családi levéltárában őrizett oklevelei. I. 1241–1526. (Budapest, 1906.)
maíoris Posonii existentem, cum omnibus utilitatibus et pertinentiis ipsius possessionis, clicto comiti Abrae Rufo, in filios filiorum, pro decem et octo marcis denariorum Viennensium perpetuo vendidissent possidendam, et ipsis decem et octo marcis dictus comes Abraam Rufus vice et loco eorumdem, Paulo filio Sumudur, Ilerus et Jolianni filiis Buda, et Joanni filio Symar (így), ad hoc deputatis, per eosdem solvisset ex integro, et esset ab eisdem plenarie expeditus. Dicimus tamen, quod universi et singuli iobagiones castri supradicti, nostri in presentia firmiter se obligaverunt et attente, quod quicumque ipsum comitem Abraam Rufum, vei acl se attinentes, quovis tempore, ratione dicte terre Galanta vocate impetere vellet, vei molestare attentaret, tenebuntur tam ipsum comitem Abraam Rufum, quam suam posteritatem expedire, propriis ipsorum laboribus et expensis. Cursus enim metarum terre Galanta superius nominate hoc ordine distinguuntur: quod primo et principaliter in fine terre Hody est una meta, per quam venitur ad vallem Chipkez vocatam, et procedit ab inde ad terram Apaty nuncupatam, et currit usque ad finem terre eiusdem, ubi quatuor mete situantur, per quas venitur ad quandam terram Kazmerteluky vocitatam, ubi est finis terre Galanta vocate, a parte scilicet terre On ; et abinde vádit et currit ad terram Wn Galanta vocatam a parte meridionali, per quam venitur ad vallem, que vocatur Derna, ubi tres mete continentur, per quas venitur ad priorem vallem Chypkez nominatam, ubi mete terre supradicte terminantur; preterea dicimus, quod ipsa et eadem terra Galanta vocata, per discretum et honestum virum socium et amicum nostrum carissimum P., plebanum Tyrnensem, Ipolitum filium Dominici, Simonem et Stephanum iobagiones castri, ad sex aratra