A Pécz nemzetség Apponyi ágának az Apponyi grófok családi levéltárában őrizett oklevelei. I. 1241–1526. (Budapest, 1906.)
ac omnibus videntibus, profugavit; demum crudeliter pugnando lethale vulnus contigit eundem excepisse; nos igitur Ín recompensationem servitiorum eiusdem Stephani grata vicissitudine volentes incurrere, licet ea, que ad presens agimus, respectu eorum, que facere intendimus eidem in futuro, minima videantur, quasdam terras Baab nuncupatas, iuxta terram hereditariam similiter Baab vocatam eiusdem adiacentes, predicto Stephano diíecto et fideli nostro, cum omnibus utilitatibus et pertinentiis earundem dedimus, tradidimus seu concessimus sibi, et per eum suis heredibus heredumque suorum successoribus, iure perpetuo et irrevocabiliter pacifice possidendas et habendas. Quarum una a commetaneis per proprias metas, sicut in litteris capituli Nittriensis vidimus contineri, sic distinguitur: a parte orientali sunt tres mete terree iuxta villám eiusdem Stephani Baab vocatam, deinde per binas metas eundo vergit ad partém occidentalem, et similiter per binas metas eundo vádit acl unum berk, et ibi sunt tres mete terree, per quas separatur a terra ecclesie de Zobor; et per eundem berk tendit per binas metas acl partém septemtrionalem, et ibi separatur a terra iobbagionum castri Nitriensis, videlicet Alexandri et Erews, et ibi in angulo sunt tres mete terree, per quas separatur a terra Chalad; deinde vádit ad partém orientalem per unam viam amplam, iuxta quam est meta erecta, in qua est arbor pyri, que quidem via circuit quocldam rubetum per magntim spatium, et per binas metas descendit usque ad terram Thwke; deinde per unam viam magnam, iuxta quarn sunt due mete, tendit ad terram Thamán vocatam; deinde ad dextram partém declinando vádit ad unum montem sylvosum, et ibi sunt tres mete, per quas separatur a terra Thaman, et ibi