A Pécz nemzetség Apponyi ágának az Apponyi grófok családi levéltárában őrizett oklevelei. I. 1241–1526. (Budapest, 1906.)

CLXXIII. 1489. szeptember 8. A nyitrai káptalan előtt Nagylányi Péter özvegye hozománya és hitbére ügyében nyugtatja néhai Apponyi János-, Péter és Imre fiait. Nos capitulum ecclesie Nitriensis memorie commen­damus tenore presentium significantes, quibus expedit universis, quod nobilis domina Frusinna, filia condam Ladislai de Suran, relicta videlicet olim Petri de Nagh­lyan ad nostram personaliter veniens presentiam, sponte et libere exstitit confessa in hunc modum: quod quia egregii Georgius et Gaspar condam Joannis, ac Stepha­nus olim Petri, nec non Ladislaus, Michael, Nicolaus, Sandrinus et Valentinus, condam Enferici de Apon filii, de et super dote ac rebus paraphernalibus, sibi de bo­nis, rebus et juribus possessionariis prefati condam Petri de Naghlyan, domini puta et mariti sui, scilicet de eadem possessione Naghlyan vocata, in comitatu Nitriensi existente et habita, juxta hujus regni antiquam et approbatam consvetudinem de jure provenire de­bente, ipsi domine Frusynne, paratis cum pecuniis, me­morati Gaspar et Stephanus, quoad partes eorum an­notatus vero Georgius similiter quoad suam, ac insuper quoad dictorum Ladislai, Michaelis, Nicolai, Sandrini, et Valentini, filiorum prelibati olim Emerici partes, ple­nam et omnimodam impendissent satisfactionem, perso­lutionemque realem; ob hoc prefata domina Frusynna super jam fatis satisfactione et persolutione sufficienter contenta, memoratos Georgium, Gasparem, Stephanum, Ladislaum, Michaelem, Nicolaum, Sandrinum, et Valen-

Next

/
Thumbnails
Contents