Thallóczy Lajos: Jajca (bánság, vár és város) története. (Budapest, 1915. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 4.)

instandum putarent, facile id concessit, plurimique ex eis cum eo die, tum insequentibus capti ac e fuga retracti sunt, aut repugnantes interfecti. Nostrorum pauci interiere, compiures tamen sauciati. Munera Ludovico ex victoriae proventu amplissima missa sunt, et inter alia tentorium Usreffi, elegantissimi operis, acu pictum cum LX signis_ militaribus, ac tubicinibus ac tympanistis, tormenta in arcem urbemque collocata. Frangepanus munita rebus necessariis Jaicia, praesidioque firmata incolumem reduxit exercitum, ita, ut Carlovitius et Battianus, qui progredientia agmina eundo praecesserant, iidem priscae consuetudinis ordine observato, redeuntium terga tuerentur. Ludovicus supra Sirmiensem hac quoque geminata victoria felix et incredibili affectus laetitia, Deo Optimo Maximo actis publice gratiis. eum pro fortiter navata opera, partoque de hostibus insigni triumpho collaudatum, stipendiisque et muneribus liberaliteter excultum, novo titulo honestavit, ut regnorum Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae defensor appellaretur. Carlovitium quoque et Battianium, caeterosque duces partim bonis et latifundiis, partim prae­fecturis et stipendiis pecuniaque donavit. CCXV. 1522. Beriszló Péter s a végvárak. Istvánffi : lib. VII. Reverso in Ungariam, ac quemnam in locum Petri Berislavi, proregis Illyrici non ita pridem a Turcis interfecti constitueret deliberante, non parum ea in regione detrimenti acceptum est. Nam Turcae Osterviciam arcem cum oppido in subiectis Licae et Carbavae campis sitam, quam olim Bela rex, dum a Tartaris in Dalmatiam pulsus per ea loca exularet, oportuno loco condiderat, improvisa, eaque nocturna irrup­tione ceperunt; tum quod a paucis defenderetur, tum vero quod milites quidam corrupti, ad quos vigiliae eius noctis pertinebant, locum hostibus introeundi summa cum perfidia Jajcza okmánytára. 20

Next

/
Thumbnails
Contents