Thallóczy Lajos: Jajca (bánság, vár és város) története. (Budapest, 1915. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 4.)
CXCVI. Buda, 1519. aug. 29. II. Lajos király parancsa Csáktornyai Ernuszt Jánoshoz, a melyben már harmadízben keményen utasítja, hogy az élelem hiányában sínylődő Jajcza várát végre már lássa el kellő élelemmel. Eredetije papiron, a szöveg alján a királynak papírral fedett pecsétjével. A M. Nemz. Múzeum törzsgyűjteményében. Közli: Horváth Sándor. Commissio propria domini regis de consilio. Ludovicus Dei gratia rex Hungarie et Bohemie etc. Magnifice fidelis nobis dilecte! Mandavimus vobis antea binis literis, ut gentes vestras ad impositionem victualium ad Jayczam quam citissime mittere deberetis. Quod neque in hunc diem vos fecisse intelligimus. Inde factum est, ut Jaycza ad extremum iam periculum pervenerit; bani cum eorum equitibus et peditibus ac victualibus tam suis, quam nostris, magna vi pecuniarum ordinatis, in portu Zawi fluminis iacent, expectantes gentes, cum quibus ingrediantur. Jayczenses vero ob defectum victualium ad tantam famem devenerunt,ut ulterius illic manere nequeant. Ne igitur Jayczam cum totius regni nostri discrimine hoc modo perire contingat, fidelitati vestre per has quoque iam tertias literas nostras iterum firmissime mandamus, non solum sub pena decreti, sed etiam graviori, ea videlicet, que his debetur, qui debitum patrie succursum opemque negligunt, quatinus omni ulteriore mora et cunctatione postpositis, gentes vestras quam citissime versus Jayczam ad Johannem Paxy, thezaurarium regni, quem gentibus ad ipsam Jayczam ingressuris hac vice prefecimus, mittere debeatis. Committatisque illis, ut non vagentur eundo, sed recte dies et noctes festinanter progredi et Jayczam cum ipsis victualibus ingredi debeant. Quod si neglexeritis, sciatis procul dubio predictas penas vos non evasuros, et ultra