Thallóczy Lajos: Jajca (bánság, vár és város) története. (Budapest, 1915. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 4.)

actum erit; quibus periclitatis, etiam corpus regni internum simili calamitati, miserieque subiacebit, insuper Carinthia, Austria, et magna pars Germanie, ac Dalmatie, in faucibus hostium erit, et eorum prede exponetur. §. 2. Ne igitur residuum quoque castrorum finitimorum, et signanter Jaycza pereat, quin potius, ut Bogach et Jesew a nobis recuperentur, deliberatum est, quod gentes tam dominorum prelatorum et baronum, quam etiam regni huius comitatuum, in pleno numero, sub poena in decreto exinde denotata, statim et sine omni mora, ad ea, que iam deputata sunt, loca mittantur. §. 3. Per quarum illám partém, que Sclavonian versus deputata est, regia maiestas, auxilio eiusdem regni Sclavo­nie, et domini bani, et illustris domini Laurentii ducis, victualia, quam primum fieri poterit, ad Jaycza imponi faciat, pedites etiam, per Romanum dominum cardinalem, et dominum palatinum nuper abductos, maiestas sua regia in subsidium eiuscemodi impositionis victualium, illuc transmitti, et tandem ducentos ex eis in Jaycza, pro con­servatione eiusdem, infra illius temporis spatium, quo in expeditione generáli, proxime instauranda, effective de eius conservatione providebitur, relinqui faciat. §. 4. Et post victualium impositionem, tam dominorum, quam etiam regnicolarum gentes, quas iuxta contenta decreti conservare debent, in confinibus regni in locis neces­sariis, pro custodia eiusdem maneant. §. 5 Et quod omnes domini et nobiles, preter comi­tatus inferiorium partium, in decreto specificatos, armigeras gentes mittere tenentur. CLXXXV. 1518. II. Lajos király II. bácsi végezményének 21. czikkelye a végvárak bánjairól. Corpus Juris. Articulus 21. §. 1. Et unus eorum, sub nota perpetue infidelitatis nunquam de castro egredi audeat.

Next

/
Thumbnails
Contents