Thallóczy Lajos: Jajca (bánság, vár és város) története. (Budapest, 1915. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 4.)

1431. jún. 15. Turcorum effugit et in castrum nóvum se recepit. Omnia in Bossina novitatibus fervent. Hunc pauci illi Turchi, qui in ea sunt, deseruerunt, inde Bosnenses ipsi alius alteri rapiunt, laniantur, trucidantur ; sed omnibus in ore Mathias ; Mathiam vocant, Mathiam eupiunt. In Mathiam omnium oculi coniecti sunt; que in dies sequentur, vestram maiestatem significare curabimus. Venere quidam Appolonia, qui affir­mant diem quintam decimam agere, ex quo Agmath bassa Constantinopolim versus profectus eius loco Appolloniam venisse Sulimanum, qui alias bassatui Romanie prefuit. In Appollonia non esse ultra quingentos Turcos, classem in terram subductam niale negligenterque custodiri, que facile cremari possit. Hec sunt, que nobis innotuere, que voluimus celsitudini vestre significare, cui nos humilime .comendamus. Ex Ragusio, die quintodecimo Iunii, 1481. advolarunt. Deus eorum vota fellicitet et secundet, sed sine externo favore eos parum profecturos credimus. Serenissime maiestatis vestre devotissimi servitores, rector Ragusii cum consilium (így) hu­militer comendant (így). XLVII. 1481. Jajcza. — Bosnyák hadjárat. Bonfini: Rer. Hung. Deo. IV. VI. E. Hostium mox sequitur vestigia: quos cum in Pannoniis assequi non posset, extra Regni fines eo usque persequitur, donec ab his poenas cummulatas exigeret. Ultra Jaiczam demum castra mora, dies tres iter factum: et in campo quem Greben appellant, locata castra : hinc expeditissima sexdecim hominum millia sunt emissa, quae Turcas cum praeda persequerentur, proximamque illorum regionum, quam

Next

/
Thumbnails
Contents