Thallóczy Lajos: Jajca (bánság, vár és város) története. (Budapest, 1915. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 4.)

verterentur infugam; deinde conscensis navibus, cum nostri abyrent, naves Turcorum, que septem et decem nostrorum naves celeritate illa navali invaserant, duas nostrorum naves abripuerant, quas sic nostri insecuti et illas recupera­verunt, et insuper Turcorum navibus submersis, quin decim reliquas cum universis Turcis, qui in eis fuerant, aspor­tarunt, atque sub conspectum capitanei nostri trecenta Turcorum capita, ut erant recens amputata, posuerunt. Aderunt propediem captivi et spolia super eos Turcos obtenta, unacum eorum signis et armis, de quibus sancti­tati vestre victorie illius monumenta transmittemus. Que omnia idcirco voluimus significare sanctitati vestre, ut sciret, qualem nobis undique victoriam pro felici Christianitatis incremento divina clementia sub vestre sanctitatis auspicio concessit, et simul admoneremus illám, oratamque face­remus, ne vellet deesse rebus Christianis in tanto positis discrimine, postquam videt magna Dei gratia tam felices nobis super hostes fidei, nostro duntaxat robore agentibus, offerri victorias; sed posita ante oculos tante rei necessitate, que diu multumque neglecta est, tandem optimo suo sancto­que iudicio talem provisionem cum principibus Christianis facérét, qua res Christiane providentia sanctitatis vestre in melius restaurarentur; quia licet nos omnem possibilem operám perlibenti animo pro defensione fidei faciamus, durare tamen nequaquam poterimus, exhausto iam opibus et hominibus assiduo prelio, et continua mortualitate regno nostro, quin brevi ad aliquas cum Turco pacis conditiones recurramus, nisi, ut spes nobis data est sepe, aliorum presidia tante rei respondentia cito et sine dilatione con­currant. Hoc enim anno transacto, incipiendo a festő sancti Martini usque ad festum anni presentis, undecies per nostros cum Turcis dimicatum est, et nullum fűit prelium, in quo ad minus tria milia Turci non sint profligati, et nostri victoriam non habuerint, preter unum conflictum, in quo plures nostrorum occisi sunt, plures in potestatem Turcorum devenerunt, ubi usque in hodiernum sub dura captivitate tenentur. Quodquidem idcirco aperte scribimus sanctitate vestre, ut sciat nobis studium, fervorem et diligentiam non 1479. nov. 11 tői 1480. karácson y­jáig-

Next

/
Thumbnails
Contents