Thallóczy Lajos: Jajca (bánság, vár és város) története. (Budapest, 1915. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 4.)
veram ad liberandas Christianorum captivorum animas, si Turcos consequi potuissem. Verum ubi ad flumina perveni Drawm et Zawm, antequam ponté facto traiicerem, nam inundata, meo infortunio transvadari non poterant, multi dies elapsi sunt, sicque Turci meo adventu cognito, priusquam flumina prefata transirem, cum omni préda celeriter reversi sunt. Postea vero collectis omnibus copiis meis, quas ad me undique convocari feceram, cum diversa meditarer, requisitione et mandatis Vestre Sanctitatis, que me paterna clementia ad prosequendum fidei negotium hortabatur, obedire cupiens, rursum instaurato ponté Zawm traiecto, et ne iniuria Christianis nuper illata, impune pertransiret, cogitavi de Turcis sumere vindictam, premissis itaque certis copiis meis levis armature in Werbo-Zanijam, que provincia omnium Turcorum istas partes vastantium nidus et receptaculum fuerant, feci, ut tota igne ferroque vastaretur, nec prius nostrorum adventus significari incolis eius regionis potuit, quam ipsi adessent, et vulneratis ipsorum consociis, tunc primum conspicarentur nostrorum presentiam, unde et vastata, depopulataque omni provincia, nostri ingentia spolia adepti sunt. parumque abfuit, quin Bassa Dawth, dominus Romanie provincie, Ín ipso suo cubili unacum filio caperetur, nec evadere ulla ratione potuisset, nisi omnis multitudo nostrorum ad spolia et rapinas (ut fieri in bello sólet) intentu, potestatem füge ex inadvertentia íIli prebuisset. Cum vero nostri, spoliis totius provincie onusti, cum ingenti hominum et rerum préda, combusta totaliter regione, revertuntür: ecce Bassa, qui casum suum indolens, omnium circum vicinarum provinciarum incolas et Turcos finitimos, raptim in sui auxilium collegerat, in ipso reditu nostros, ut erant, préda onustos, adoritur, commissumque prelium fűit die Mercurii, quo scilicet primum nostri a Turcis invasi fuerant, in quo nostri superiores evaserunt, quod prelium interpolatim quinque diebus, incipiendo a die Mercurii usque in diem Dominicum continuatum est, et semper nostri victores extiterunt, sed maius prelium, et omnibus precedentibus attrocius, die Dominico comissum est, in quo plus quam decem milia