Thallóczy Lajos: Jajca (bánság, vár és város) története. (Budapest, 1915. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 4.)
ita, uti dictum et constitutam erat, infestatur inimicus, prevenit ecce cunctantes, et totos in me unum convertit impetus, utpote über et fere ab omni alia parte indistractus. Quod si me spes ille multiplices in hos casus non induxissent, potuissem equidem per unam aut aliam viam rebus meis mature et commode providere. Nunc autem hostis opibus potens et matúra ferox, fortasse prudenter coniiciens istius tanti Christianorum motus maiorem fore ostentationem, quam effectum, prior plagam intulit et ad ipsa prope vitalia penetravit. Boznam quippe totius Christianitatis, ut ita dicam, clavem et portum et unde quaquaversum in occidentem et septemtrionem aditus patet, gravi meo laboré nuper recuperatum, quasi pensitans, quid amiserit, rursus invasit et omnia illic castra apud manus nostras habita semel obsedit, que licet munita sint, quantum repente muniri potuerunt, tali tamen vi ac tante multitudini resistere diu non possunt, nisi aut eiiciatur inde inimicus, aut retrahatur. Ad hoc autem ego solus minimé sufficio, sicut et sepe professum sum, et notius est, quam ut asseveratione indigeat. Ceterum pro rei magnitudine dissimulare non valeo, quin iterum dicam, haec unquam eventura fuisse, si vei ego pollicitis fultus subsidiis campum occupare potuissem, vei hostis copiarum abundatissimus aliunde satis impedimenti habuisset. Nam quis eum credit ultro Jaiczam fuisse obsessurum, si retro Constantinopolim obsideri aut sensisset, aut saltem timuisset. Cum igitur tanto in discrimine pendeat non ineus dumtaxat, sed omnium fidelium status, necessitate extrema coactus, publica imploro auxilia, ac potissimum sanctitatis vestre fidem invoco, promissa efflagito. Si quid usquam suffragii est, si quid classis maritime, si quid terrestrium copiarum, si quid usquam predicate crucis, nunc appareat, et ita appareat, ut negligentiam promptitudo, tarditatem celeritas compenset. Hinc nos totis viribus recta eo pergimus ubicunque magis proficere posse videbimur, fidei simul et patrie in omnem eventum pro nostra facultate non defuturi. Dátum.