Thallóczy Lajos: Jajca (bánság, vár és város) története. (Budapest, 1915. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 4.)
Mathiae ditionis, nihil ulterius protelandum ipse ratus; ita, ut erat valide instructus, copias ducit in Bosnam, adversus Muhametem, belli pugnaeque fortunam tentaturus. Eius rei, ut ille per exploratores certior est factus, sentiens praeterea, Mathiae exercitum esse et iuventute florentem, et annis roboreque militum ac tormentorum vi magna validissimum: ratus, non esse tutum, cum instructissimo hoste confligere, perterritus, castra movere, suosque omnes e loco discedere, eoque unde venerant, redire iussit. Qua re effectum est, ut ob repentinam fugám compulsus sit, ibidem bellicas omnes machinas, aeneaque tormenta, in hostis potestatem relinquere. Pro cuius victoriae felici eventu, Mathias égit immortali Deo gratias; coepitque inde sperare, fortunam divino favore, caeteris in posterum gerentis a se rebus, semper aspiraturam." VIII. 1463. I. Mátyás király elfoglalja Jajczát. Tubero: Comment. de temporibus suis, lib. I. §. XIV. Schwandtner folio kiad. 129—130. 1. XVII. sz. másolatban a bécsi udv. könyvtárban, Cod. Lat. 2188. Est regio Illyrici inter Valdanum, quem fluvium vulgo Vnnam vocant, et Drinam amnem sita, partim Hungaricae, partim Turcicae ditionis, nunc Bossniae regnum nuncupatur; hanc regionem quum permissu Ludovici regis Neapoli oriundi, fűit enim id temporis Hungarorum, ut reliquum Illyricum proventia Stephanus Duronius praefectura obtineret, ab ipso Ludovico Bossnensium rex dictus est, quum ob formám Duroniae filiae, quam, eius amore captus, nuptiis suis Ludovicus destinarat, reginamque appellaverat, ne magni rex nominis, privatam feminam, privatique hominis filiam praeter regium decus in coniugem duxisse videretur, tum ob egregie navatam operám adversus Gregorium Curiacum Dalmatam, ab Hungaris deficientem, regnique provincias