Thallóczy Lajos: Jajca (bánság, vár és város) története. (Budapest, 1915. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 4.)
nituntur. Mulieres et pueri militaria aeque munia obeunt, pro communi salute pari studio quisque decertat. At ubi Mahumetes sat murorum dirutum esse putat, aperto Marté civitatem invadere audet; praeterea tot acies instruit prae multitudine copiarum, ut dies tres pugnam continuare possit. Nam antequam novissimi defecerint, primi instauratis viribus praelium redintegrare faeile poterant. Quare ex omni parte urbem adoritur, non solum pervia, sed inaccessa quoque loea milites tentare iubet. Ipse a tergo instat, omnes ad praelium hortatur, praeter murales coronas ingentia militi praemia pollicetur; recuperandam Jayzam occlamitat. Cum nihil Turca ceperit, quod vi amiserit, patratum sociorum ignavia dedecus obiicit, ingeminatque, quod praesenti virtute abolendum esse vociferatur. Turcae tanto impetu moenia subeunt, ut multi pinnas vei muros conscenderint, plerique signa moenibus imposuisse, visi, moxque ab oppidanis reiecti sunt. Clarissimum Ungari facinus commemoratur, qui cum Turcam imperatoria signa turri imponere contendentem suspiceret, correpto simul hoste, se praecipitem ex alto dedit, ut Corvina adhuc signa stare viderentur. Tanta caedes eo die facta est, ut fossas hoste complerint. Ex oppidanis multi caesi, saucii fere omnes. Mathias audita saevissima Jayzensium obsidione Emericum Scepusiensem mox cum duabus legionibus accurrere iubet. Vir ille impiger ac strenuus, non minus animo, quam prudentia et astu praestans, ocyssime mandata peragit. Nuntios multos praemittit, qui rumores differant Corvinum regem cum innumeroso exercitu propediem adfuturum.. Sentit Turca undique Ungaros propediem adfuturos. Quoties et quam infeliciter Amurathes páter, et ipse, collatis signis cum Corvino duce pugnarit, memória repetit. In repentinum subinde timorem coniicitur, eumque auget recens et improvisa Mathiae victoria. Increbrescentibus deinde rumoribus de Corvini regis adventu, cum dudum adfore nuntiaretur, prae nimia trepidatione relictis munitionibus, machinis et impedimentis, in Macedoniam se recepit. Emericus sola fama civitatem acerrima obsidione liberavit. Instaurato mox praesidio et obmunita Jayza, ad coronationem, quam rex edixerat, festinavit."