Thallóczy Lajos: Jajca (bánság, vár és város) története. (Budapest, 1915. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 4.)

imperiali Celsitudini restituere. Tertio loco rex velit tenere ea opida castra et bona in Austria que ipse Marté et gladio ac multa impensa comparavit, et in recompensam velit nunc curare atque efficere, quod incole regni Hungarie Cesari et filio suo homagium prestare deberent, quod ipsi post obitum regis neminem alium in eorum regem et ducem Austrie habere vellent, quem Cesarem et eius filium. Quarto, quod Cesar annueret quod rex in Austria nouam imposi­cionem seu exaccionem super vinis habere possit. Item de opidis, castris et bonis que ab ecclesia Salczburgensi, Patauiensi et aliis ecclesiasticis personis haberet, vellet agere pro arbitrio Maiestatis sue cesaree. Imperialis Maiestas respondit, se libenter velle creare filium suum regem Bossne et Croacie, quando sunt voluntarii eum recipere in regem, spe freti quod rex sit sibi contra Turcos opem laturus. Sed condícionem ducatum Austrie concernentem Cesar noluit acceptare, sed voluit quod rex cederet omnibus opidis et castris, ac aliis municionibus et bonis que in Austria detinet, pro quo Cesar velit sibi honestam pecuni­arum summám dare. Itaque Zakel abiit ad regem et postea iterum in Traburg ad cesar. Maiestatem rediit. Cesarea Maiestas, Romanorum rex, dux Albertus, Georgius, Ottó et Cristofferus Bauarie, duo duces de Braunsswig marchio Sigismundus de Brandeburg, oratores Venetorum, domini Coloniensis, Treuerensis, ducis Sigismundi Austrie, ducum Saxonie, archiepiscopi Premensis sunt in Lynntz quod est opidum superioris Austrie. Rex fertur adhuc esse Bude, qui misit d. Baradiensem, d. Cristofferum de Liechtenstain et nonnullos alios oratores in Mellicum, vbi dux Ottó Bauárie cum nonnullis oratoribus principum expectat eorun­dem oratorum regiorum aduentum ibidem, initium tractande pacis facturi, quod deus omnipotens bene vertat. Az admonti XV. sz. formulás Codex f. 130, 415. sz. V. ö. J. v. Zahn : Über ein Admonter Formelbuch des XV. Jahrhundertes. Beitráge zur Kundé steiermárkischer Geschichtsquellen. Graz. 1880. 73 -74. 11.

Next

/
Thumbnails
Contents