Pesthy Frigyes: Krassó vármegye története. IV. Oklevéltár. (Budapest, 1883.)
Birsagiorum onere exigere possint et valeant. Vltimo a quorumlibet tributoruin solutione exemisse, et res ac bona tam ipsorum quam Jobbagionum suorum a quorumlibet arestatione eosdemque ac Jobbagiones ipsorum a Judicys aliorum libertasse. Verum id ipsis concessisse dignoscebatur ut si qui aliquid actionis contra Jobbagiones ipsorum se babere praetenderent id non nisi coram ipsis Nobilibus, adversus autem eosdem Nobiles in presen(tia) Gomitum suorum inde in praesentia Judicis Curiae Regiae postremo in praesentia suae Maiestatis Juridice prosequatur. Alterae vero Serenissimae quondam Dominae Isabellae Dei gratia Reginae Hungáriáé. Dalmatiae, Croatiae etc. Donationales in simplici papyro itidem patenter confectae sigilloque eiusdem Reginae secreto similiter in cera rubea impressive roboratae quibus mediantibus eadem Regina intuitu praeclarae fidelitatis, íicleliumque seruitiorum totius Yniuersitatis Oppidi Lugas suae Maiestati exhibitorum et exhibendorum, eisdem baeredibusque et posteritatibus ipsorum Vniuersis. quaedam Arma seu nobilitatis Insignia, in illis literis luculenter descripta et declarata simul cum eorundem Armorum libertatibus et praerogativis in perpetuum dedisse et concessisse dinoscebatur tenoris infrascripti: Supplicatum itaque extitit nobis nominibus et in personis suprafatorum Joannis Lugasy, Micbaelis Deesy alias Literati, Martini Banias, et Georgy Radul aliorumque Yniuersorum Nobilium Keniziorum et Walachorum praenotatorum Districtuum bumillime quatenus nos dictas binas literas, nec 11011 oninia et singula in illis literis contenta, ratas, gratas et accepta babendo, praesentibusque literis nostris verbotenus inseri et inscribi faciendo eisdem, nec 11011 omnibus et singulis in ysdern contentis, nostrum consensum benevolum pariter et assensum praebere, tum pro se ipsis, quam pro posteritatibus successoribusque ipsorum Vniuersis in perpetuum Valituras gratiose confirmare dignaremur. Quarumquidem primarum literarum verbális continentia sequiturlioc modo: (LásdV.László király 1457. évi levelét 312. szám alatt.) *) A gyulafehérvári káptalan 1659 évi átiratában : libertatibus, et ivimunitatibus ac praerogativis.« Az 1684. évi átiratban az aláhúzott szavak nem fordulnak elő.