Pesthy Frigyes: Krassó vármegye története. IV. Oklevéltár. (Budapest, 1883.)

nihil suffragantibus. Ex aduerso dictus quoque dominus Sigis­mundus Sarmasaghy, omnimodam et plenariam euictionem assumens, obligát se, praenominatum dominum Paulum Ke­resztesy, eiusque haeredes et suecessores vniuersos, in quieto et pacifico dominio, praenotatorum castri S i d o w a r, et iurium possessionariorum omnium, ad idem pertinentium, vsque ad praedictam mille florenorum summám, contra quoslibet legiti­mos impetitores, turbatores, causidicos et actores, proprys suis laboribus. cura, fatigys et expensis, tueri, protegere, et defen­sare, intra praenotatum duodecim annorum spatium, conser­vare semper paratum fore. Quod si uero saepe fatus dominus Paulus Keresztesy, aut ipsius haeredes, lite quapiam legitima ac iuridico processu, praeallegatum castrum S i d o w a r, bona­que possessionaria ad idem pertinentia amitterent, atque ex eorum dominio exciderent, extunc idem dominus Paulus Ke­reztesy, ex quibuslibet bonis, ac iuribus possessionarys dicti domini Sigismundi Sarmasaghy, in quocunque comitatu Tran­syluaniae, uel partium regni Vngariae existentibus habitis, signanter ex possessionibus Sarmasagh et Keö w esd, auiticis suis bonis, earumque pertinentys, totales et integras possessiones portionesque possessionarias occupare, tenere et possidere, utilitatesque earum percipere possit tamdiu, donec duodecim annorum praenotatum spatium, a data praesentium, factoque hoc contractu computando, elabatur, elapsisque duo­decim annis, mille florenorum summa persoluatur, quibus per­solutis ipse quoque dominus Paulus Keresztesy, dicta bona occupata, mox et de facto remittere ac reddere, saepedicto domino Sigismundo Sarmasaghy, eiusque haeredibus debeat ac teneatur. Hoc quoque addito, quod quicquid intra praeno­tatum duodecim annorum spatium, ad aedificandum castrum S i d o w a r, aut in adiunctis eius pertinentys quibuslibet, prae­libatus dominus Paulus Keresztesy impenderit, limitatis tan­dem ac reuisis expensis, debeat memoratus dominus Sigismun­dus Sarmasaghy, eiusque haeredes, aedificacionis precium resoluere, ac eidem domino Paulo Keresztesy, eiusque haere­dibus, vna cum capituli mille florenorum summa praemissa, refundere: prout dedit, inscripsit, et impignorauit, ac ambae partes coram nobis modo praemisso transegerunt, barum no-

Next

/
Thumbnails
Contents