Pesthy Frigyes: Krassó vármegye története. IV. Oklevéltár. (Budapest, 1883.)
392 1536. september 30-án. Nos Joannes elei gracia Rex Hungarie Dalmacie Croacie etc. Memorie commendamus tenore presencium significantes quibus expedit vniuersis. Quod quia iidelis noster Magniíieus Yalentinus Tliewrewk de Ennyiig, in sinum clemencie nostre redyt, vitaque sua durante nobis Meliter, ac constanter seruire promisit. Ideo nos quoque gracia, ac liberalitate nostra Regia ipsum prosequi cupientes, vt eo fervencius decetero nobis studeat famulari. Totale castrum nostrum Hwnyad noniiiiatuni in districtu de Haczak situm et babitum, simulcum castellis, ac oppidis, Haczak, Monosthor, et M o rs i n a nominatis, alysque oppidis, villis, possessionibus, predys, porcionibusque, et Juribus possessionarys, tain in dicto Hwnyadiensi, vbiuis, et in quibuscunque comitatibus dicti Regni nostri, et parcium Transyluanarum adiacentibus, et quocnnque noniine nuncupatis, ad predictum castrum, ac ipsa castella, de iure, et ab antiquo spectantibus: pertinereque debentibus, ac pariter cum cunctis suis vtilitatibus, et pertinencys quibuslibet Terris scilicet arabilibus, cultis, et incultis, agris, pr'atis, pascuis, campis, fenetis, siluis, Nemoribus, Montibus, vallibus, vineis, vinearumque promonthorys, Aquis, fluuys, Tributis, vadis, piscinis, piscaturis, aquarumque decursibus, Molendinis, et eorundem locis, generaliter vero quarumlibet vtilitatum, et pertinenciarum suarum integritatibus quouis nominis vocabulo vocitatis, sub suis veris, et antiquis metis existentibus, Memorato valentino Thewrewk, suisque heredibus, et posteritatibus vniuersis dedimus, donauimus, et contulimus, Immo damus, donamus, et conferimus iure perpetuo, et irreuocabiliter tenendum, possidendum, pariter et habendum, saluo Jure alieno, harum nostrarum vigore et testimonio literarum mediante. Quas nos in formám nostri priuilegy redigifaciemus, dum Nobis in specie fuerint reportate, Dátum ¥aradini Secundo die festi Beati Michaelis Archangeli. Anno domini Millesimo Quingentesimo Tricesimo sexto Regnorum vero nostrorum decimo. Joannes Rex Manu propria.