Pesthy Frigyes: Krassó vármegye története. IV. Oklevéltár. (Budapest, 1883.)

rae prenienioratae pignori obligandam duxissent, tali tamen condicione, vt infra spatium, octo integrorum Annorum a data presentium computando, nec ipsi neque posteritates vei con­sanguinei eorundem redimere possint, neque valeant, Hoc quo­que adiecto vt eadem Domina Barbara iam sepefata, vnum Molendinum in territorio ipsius possessionis prefate aedificare debeat et teneatur, vt tandem expensas ad Molendinum factas ratione inita, summám expensarum exinde computatam tem­pore redemptionis Eaedem Dominae. iam dictae persoluere de­beant et teneantur, Repletis vero octo Annis, depositisque et persolutis predictis trecentis et duodecim llorenis et summa expensarum ad Molendinum ( ) in paratis similiter et numeratis pecunys, proprys eorundem et non alienis, Mox et defacto Eandeni quartam partém prenotatam et mediam par­tém predy Molendinumque aedificatum Eisdem Ladislao et Nicolao Annoka ac Catberinae similiter Annoka praefatis absque omni lítis controuersia et calumnia remittere debeat et teneatur, Sicut coram nobis modo premisso dederunt in­scripserunt ac impignorauerunt barum nostrarum vigore et tes­timonio literarum mediante. Dátum in C i u i t a te Ka r a 11­sebes die duodecima Mensis Április Anno domini Millesimo Quingentesimo octoagesimo Sexto. | (Eredetije papíron a tinkovai Macskási-család 1 tárában, Supplttnieii­tum az Elegyes Levelekhez 896. szám. Szöveg alatt összetört pecsét­lenyomat zöld viaszban.) 452. 1586. junius 3-án. Illustrissimo principi ac domino domino Sigismundo Ba­tbori de Somlio Waiuode Transsyluani^ et Siculorum Comiti etc. domino ipsorum gratiosissimo, Requisitores literarum et literalium Instrumentorum in Sacristia siue conseruatorio Ca­pituli Ecclesi^ Albensis Transsyluanie repositarum, ac aliarum quarumlibet Judiciariarum deliberationum, legittimorumque mandatorum eiusdem Executores, íidelium perpetuorum serui­tiorum suorum liumillimam oblationem. Vestra nouerit Celsi­tudo Quod nos literas eiusdem Celsitudinis vestre Introducto­rias pariter et statutorias, pro parte videlicet et in persona Egregy Gregory literati Somliay de Zenth Egied, directoris

Next

/
Thumbnails
Contents