Pesthy Frigyes: Krassó vármegye története. III. Oklevéltár. (Budapest, 1882.)
suos de nommllis possessionibus et porcionibus possessionarys in forma premissa diuisionis ac per annotatos palatinalem et dicti Capituli bomines ipsis cessis et statutis minus iuste et indebite excludi et pro se ipsis occupari fecissent, Qui tamen idem Basilius et fratres sui eisdem dominál tus Jura ipsarum de porcionibus possessionarys condam Nicolai fily pauli ipsis proueniencia iuxta adiudicacionem dicti domini palatini modo prebabito satisfecisset, prefatus procurator dicti actoris eundem et fratrem ipsius de dictis possessionibus et porcionibus possessionarys per ipsas dominas exclusum fore asserebat et obboc nobis et regni nobilibus nobiscum adiudicantibus. Quibus perceptis, quia statucione premissarum porcionum possessionariarum ac reuisione earundem modo subscripto fiendarum regius et vester bomines iterata transmitti et eedeni domine tamquam actores euocari debere videbantur pro eo vestram amiciciam presentibus petimus diligenter quatenus vestrum mittatis bominem pro testimonio fidedignum, quo presente magister Nicolaus filius demetry de Bede bomo regius de curia regia ad id specialiter deputatus. ad facies vniuersarum possessionum et porcionum possessionariarum, predicti condam Nicolai fily pauli qualitercunque vocitatarum, vicinis et commetaneis earundem vniuersis legitime inibi conuocatis et presentibus accedendo, easdem possessiones et porciones possessionarias, secundum series literarum annotati Capituli ecclesie Wesprimiensis, in superioribus sensualiter conscriptarum eidem Basilio et suis fratribus cessas, et statutas cum omnibus ipsarum vtilitatibus et pertinencys vniuersis eisdem Basilio et suis fratribus contradiccione prefatarum dominarum et aliorum quorumlibet preuia racione non obstante, restatuendo id si predicte domine annuenciam fecissent vei non videat et diligenter intueatur, Ceterum prefatas dominas premissas acciones earum executuras ac de dictis Judicys in toto duodecim marcas facientibus nobis et parti aduerse satisfacturas contra annotatum Basilium ad octauas festi beati Jacobi apostoli nunc venturas, regiam Evocet in presenciam, Et postbec ipsius possessionarie statucionis reuisionis et Euocacionis seriem cum nominibus Enocatorum ad easdem octauas dicto domino nostro Regi fideliter rescribatis preséntes autem propter absenciam