Pesthy Frigyes: Krassó vármegye története. III. Oklevéltár. (Budapest, 1882.)

literis Capituli ecclesie Chanadiensis in nostram exurgendo presenciam respondit ex aduerso, quod predicta nobilis domina vniuersas literas factum possessionum Érmen et akaztow vocatarum tangencia prefato Stephano íilio Petri omnino assi­gnasset, et eedem littere, nunc apud manus predicti Stephani haberentur, alias autem literas, siquas ipsa domina haberet, in termino vlteriori per nos eidem domine ítegine assignando, eidem Stephano ac Basilio et nobili domine, relicte ipsius domini Benedicti bani restituere prompta esset et parata, vnde nos liys preceptis Judicantes commisimus eo modo, vt prefata nobilis domina relicta ipsius (magistri) Nicolai fily Pauli vni­uersas literas et literalia quelibet instrumenta, Jura posses­sionaria prefatorum Basily et Stephani tangentes et contingen­cia, in octauis festi beati Georgy martiris nunc venturi anno­tatis Stephano et Basilio ac nobili domine relicte ipsius domini Benedicti Bani coram nobis reddere et restituere teneatur. Dátum in Wysegrad sedecimo die termini prenotati anno domini M m o CCC m o LXXX septimo. (Kívül: pro nobili domina relicta condam domini Benedicti Bani ac Basilio Íilio Nicolai fily eiusdem Benedicti bani et Stephano filio Petri de Debrenthe contra nobilem dominam relictam condam magisti Nicolai fily Pauli fily Heem super restitucione quarumdam literarum per ipsam dominam relictam ipsius magistri Nicolai in octauis festi beati Georgy martiris coram nobis fienda memorialis.) (Kivül oldalvást: pro a demetrius filius Elye Teme s.) (Eredetije szakadozott papiron a Kállay-család Itárában. Múzeumi folyószám 1948.) 115. 1387. szeptember 30-án. Nos Nicolaus filius Maius vice Comes Comitatus de Crassov ac Judices Nobilium de eodem memorie commen­damus quibus expedit vniuersis quod accedens ad nostram pre­senciam Stephanus filius Petri fyly Hemy voce querulosa pro­testatus est in hunc modum Quod fily andree Chep dicti de G u r t i a n u s, ad possessionem ipsius Stephani nomine S a s d vocatam manibus vallidis irruissent et Greges eiusdem ville transpelli fecissent insuper tres Jobagiones letaly vlneribus

Next

/
Thumbnails
Contents