Pesthy Frigyes: Krassó vármegye története. III. Oklevéltár. (Budapest, 1882.)

Johannis in dictá Woya liabitos manibus armatis ot poten­ciarys veniendo vniuersas res et bona ipsorum abstulisset, ipsosque de domibus eiusdem personaliter exelusisset, Alié vero due litere, videlicet vestre, probibitorie feria tercia pro­xima post dominicam Reminiscere anno in eodem emanate ex­pressabant, qnod Jacobus filius Mycbaelis et Benedictus filius Jobannis de "Woya ad vestre accedentes presenciam per dictum dominum nostrum regem, a donacione et perpetuacione dicte possessionis Woya Jacobum vero et Georgium filios Mycbaelis, ab amissione quouismodo alienacione eundem Jo­hannem autem bissenum andream et Matbyam, fratres suos ab occupacione et quouis colore quesito se in eandem intro­missione probibuissent, Quinta autem similiter vestra feria quinta proxima post festum pasce domini anno in predicto emanata manifestaret, quod Michael de Horosnok, ad vestram accedens presenciam in personis Jacobi fily Mycbaelis et Benedicti fily Johannis de Woya protestatus extitisset, quod Tliomas dictus Bur famulus magistri Johannis bisseni feria sexta proxima ante idem festum pasce domini manibus armatis ad domum ipsorum Jacobi et Benedicti potencialiter veniendo, matrem et sororem ipsorum de ipsa domo per tem­póra extrahi ac ipsam matrem verberari, ac vnius sororis ipso­rum pedem confregi alteram vero per facies wlnerari fecisset. Sexta vero similiter vestra, feria quarta proxima post domini­cam Judica anno domini M° CCC m o LX m 0 tercio exorta, ex­pressabat, quod Benedictus filius Johannis coram vobis com­parendo in sua et Georgy vterini ac Jacobi fily Michaelis patruelis fratrum suorum personis protestacionaliter dixisset, quod magister Jobannes bissenus predictam possessionem ipsorum woya vocatam pro se occupasset, et ipsos de eadem indebite exelusisset, Septima siquidem videlicet dicti öapituli Tytulensis litera secundo die festi diuisionis apostolorum anno domini M° CCC m o LXX quarto confecta explanarat, quod Georgius filius Johannis de W o y a ad eiusdem Capituli Tytu­lensis accedens presenciam in sua et Benedicti fratris sui per­sonis prefatum dominum nostrum regein a donacione et per­petuacione prefate possessionis Woya et eius pertinenciarum Benedictum vero Nicolaum et petrum filios pauli fily Heem,

Next

/
Thumbnails
Contents