Pesthy Frigyes: Krassó vármegye története. III. Oklevéltár. (Budapest, 1882.)

pro fratribus vero suis predictis Johannes magnus cum vestris literis procuratoriis coram nobis adherentes responderunt eomodo quod prelibati Marcus et domine deprefata posses­sione ipsorum feulykus nominata, octo villarum loca Ola­chalia uel citra cum terris et vsibus ad dictam possessionem eorum Olykus predicte perambulassentetasserent pertinere. Quibus omnibus perceptis quia prefatus Marcus se et dictas dominas preter premissum priuilegium nulla alia metalia In­strumenta infacto predicte possessionis eorum Olykus vocate annotatus eciam ladislaus Olachus se acdictus procurator dicto­rum fratrum ipsius eosdem in facto prelibate possessionis feul­ykus per regiam clemenciam eis condonate modosimili nulla metalia alia Instrumenta habere et exhibere posse nobis requi­rentibus asserebant ipsum enim priuilegium dicti Capituli Chanadyensis quoad novarum metarum erectiones eoquod eedem nostro performam Judiciariam nec vigore literarum regalium nec alicuius Judicis ordinary erecte extiterunt insuf­íiciens fore nobis Prelatis Baronibus nobilibusque regni tribu­nal Judiciale nobiscum consedentibus agnoscebatur annotatus autem ladizlaus se ac dictus procurator fratrum ipsius eosdem ad dictam possessionem eorum feulykus aliquas terras uel alia vtensilia possessionaria de prefata possessione Olykus non occupasse nec vti fecisse neque facere, sed eandem cum suis pertineneys sub eisdem terminis et distinctionibus quibus hy, qui a regia maiestate ipsam in honorem conseruassent tenuisse possedisse et possidere iudicabant, partesque easdem possessiones eorum capitales altercatiue se exequi nolle nec aliquod Jus adeandem possessionem alterius eorum habere ac se in metali sequestracione earundem possessionum ad hos qui dictam possessionem feulykus a regia excellencia tenuissent benivole comittere velle referebant nobisque ordinem et seriem premissorum domino nostro regi suo modo enarrantibus idem dominus noster rex ad metalem sequestracionem dictarum possessionum parcium filios Pouse de Zeer infranominan­dos qui scilicet eandem possessionem feulykus asua beni­gnitate conservasset sub honoris titulo dirigere nobis facie ad faciem comisit pro eo vestram rogamus amiciciam per presen­tes quatenus vnum ex vobis in ecclesia vestra a canonia maiori

Next

/
Thumbnails
Contents