Horváth Richárd: Győr megye hatóságának oklevelei (1328-1525). (Győr, 2005. A Győri Egyházmegyei Levéltár Kiadványai, Források, tanulmányok 1.)

et hominem nostrum ad premissa duximus transmittendum fideliter inquiren­da, qui preterea ad nos rediens nobis retulit isto modo, quod ipse feria quarta proxima ante festum Penthecostes a in comitatu Iauriensi a nobilibus et ignobi­libus ac ab aliis cuiusvis status et condicionis eiusdem comitatus b hominibus, a quibus decuisset, palam et oculte diligenter de premissis inquirendo hanc rescivisset veritatem, quod annotatus Petrus filius Stephani de Marchltu tercia feria proxima post festum Nativitatis Beate virginis in anno proxime elapso c preteritum ex precogitata nequicia manibus armatis ad porcionem possessio­nariam ipsorum filiorum Iohannis in Molumsuk habitam veniendo ipsum Ni­colaum canonicum interficere voluisset, multis illicitis verbis pertractando, lite tamen pendente inter ipsos et duos iobagiones eorundem Iohannem et Cosmam enormiter fecisset verberari, in hiis non contentus quatuordecim pensas denariorum Stephani iobagionis predictorum abstulisset ab eodem, quas ad plurimas eorum d peticiones ipsius e restituere recusasset, et ex eo idem Stephanus de possessione eorundem alias recessisset moraturus, preterea feria secunda proxima post dominicam Reminiscere iam preteritam idem Petrus filius Stephani ad molendinum/ ipsorum potencialiter veniendo fruges et alias res predictorum filiorum Iohannis in eadem repertas recepisset et asportari fecisset. Dátum Iaurini, quinto die inquisicionis prenotate, anno ut supra. a 1364. május 8. bAz eiusdem comitatus sor fölé betoldva. 0 1363. szeptember 12. d Az eorum sor fölé betoldva. eAz ipsius sor fölé betoldva. f Az eredetiben: molundi­num. 12. 1369. július 14. Győr Győr megye hatósága bizonyítja, hogy Szapi Pázmány leánya és férje pana­szára, mivel az őt jog szerint megillető leánynegyedet - mert nem nemessel házasodott - Szapi István fia Lőrinc nem akarja kiadni, a leánynegyed kiadását elrendeli. ORIG.: Hártyán, amelynek jobb fele leszakadt. DL 41789. (MNM Törzsanyag.) Nos, Iohannes filius Thome magister ianitorum regalium, comes Iauriensis et iudices nobilium eiusdem comitatus memofrie] [...] nostra generáli universitati nobilium dicti comitatus Iauriensis ex precepto regio litteratorio secunda feria proxima post festum Corporis [Christi] a [...] Elizabeth filia Paznan de Zapi de medio aliorum exsurgendo proposuerant tali modo, quod Laurencius filius Stephani de eadem Zapi cum aliis [...] porciones suas ipsam de possessione patris sui prenotati pro quarta parte puellari de regni consuetudine tangentes ocupative uteretur, cuius [...] audito idem Laurencius filius Stephani perso­naliter exsurgendo responderat tali modo, quod ipse cum generacionis sue ho­minibus possessionaria iura [...] promptus esset et paratus, verum quia eadem domina Elizabeth Georgio filio Michaelis de Hedryvar homini non possessiona­to certi[tudinaliter] [...] evidenter et ex eo, quartam puellarem cum possessione prenominate domine extradari regni consuetudo approbata nos inducebat. Ideo no[s] [...] nostris iudicantes commiseramus, ut homo noster infra decla­randus feria tercia proxima post festum Nativitatis Sancti Iohannis baptiste

Next

/
Thumbnails
Contents