Horváth Richárd: Győr megye hatóságának oklevelei (1328-1525). (Győr, 2005. A Győri Egyházmegyei Levéltár Kiadványai, Források, tanulmányok 1.)

sionem atque adiudicacionem et pro verificacionem probabiliori sue responsio­nis quandam scedulam sub sigillo et per manus Valentini litterati alias notarii sedis nostre iudiciarie coram nobili Albertho Theremes coniudici nobili nostro de registro sedis nostre iudiciarie rescriptam exhibuit et presentavit, que scili­cet scedula continebat, quod nos sabbato proximo ante festum Beati Urbani pape in anno proxime transacto preteritum prescriptos iobagiones hic Iaurini in sede nostra iudiciaria per prefátum fratrem Iacobum abbatem iuste et legit­time abduci fecisse iudicialiter adiudicassemus, petens nos idem Iohannes lit­teratus nomine cuius supra in causam attracti huiuscemodi primariam nostram adiudicatoriam roborari. Super quibus nos quesito et assumpto con­silio prematuro et diligenti tractatu dictorum coassessorum antefate sedis nostre iudiciarie nobiscum tunc in examine et discussione pretacte cause con­sedencium, ipsam primariam nostra adiudicacione continenciam, videlicet ip­sius scedule roboraveramus, et licet idem Valentinus litteratus actor huiusmo­di nostram adiudicacionem minimé contentus, eandem causam in curiam vestre serenitatis regiam appellaverat et provocaverit. Tamen expost coram re­verendissimo domine Iohanne Gozthon, episcopo ecclesie Iauriensi, comite nostro perpetuo etc. ipsam appellacionem revocaverat et retractaverat, per ip­sumque pro lucidiori sua probacione alterum terminum iuridicum, proximam videlicet sedem nostram iudiciariam postularat, qua scilicet die sedis nostre iudiciarie, sabbato videlicet ante dominicam Oculi nunc preteritam c adveniente nobisque modo simili pro tribunali sedentibus, idem Valentinus litteratus ac­tor ab una ac Iohannes litteratus de Felpech procurator antefati fratris Iacobi abbatis de Beel in causam attracti partibus ab alia nostram exurgendo in pre­senciam racioneque preinserte cause diversis allegacionibus et responsionibus sese vexando, tunc prout nobis et ipso Stephano Hederwary videbatur, ipsos iobagiones per ipsum fratrem Iacobum abbatem antefato Valentino litterato re­dare commiseramus, sed eisdem partibus superinde minimé concordantibus, eandemque causam rursus in altero termino sedis nostre iudiciarie coram no­bis ducendo, neutra tamen parte eosdem iobagiones certo documento ad se debere et pertinere comprobari volente, iudicialiter eisdem partibus commise­ramus, ut ipse testes eorum singulos ad diem sabbati proximi, videlicet ante festum Beati Georgii martiris similiter nunc elapsum d, diem scilicet sedis nost­re iudiciarie producere et coram nobis statuere deberent, ut testimonii eorun­dem auditis partes inter easdem meram et plenam iusticiam [...] Quo termino instanté honoreque vicecomitatus ipsius Stephani Hederwary resignato et ipso honore nobis prefato Georgio litterato de Néma sublimato, tunc licet nos Geor­gius litteratus vicecomes certis vestre serenitatis ac dicti reverendisimi domini Iohannis Gozton episcopi ecclesie Iauriensis, comitis nostri perpetui etc. pre­peditus causa in premissa die in prefixo tribunal sede minimé poteramus, ipse tamen fráter Iacobus abbas in causam attractus testes suos singulos in dic­tam civitatem Iauriensem, locum scilicet sedis nostre iudiciarie produxerat, quos scilicet testes nos iudices nobilium ad fidem eorum Deo debitam exami­natos dictosque et attestatos ipsorum cum notario dicti sedis nostre iudiciarie in registrum consignari feceramus, quorum testium primi nobiles Iohannes Haly de Felpecz et Stephanus Chonka de eadem Felpecz iurati ac seorsum et singillatim examinati fassi fuerant, quod ipsi audivissent ipsos iobagiones, ra­cione quorum ipsa causa ageretur, de porcione possessionaria ipsius Valentini litterati ad porcionem possessionariam antedicti fratris Iacobi abbatis petita et

Next

/
Thumbnails
Contents