Thallóczy Lajos–Barabás Samu: A Frangepán család oklevéltára. II. 1454–1527. Hamis oklevelek. 1209–1481. (Budapest, 1913.)
sentium significantes quibus expedit universis, quod licet generale regum sit ofíicium liberalitatis sue donis unumquemque prosequi subditorum, illos tamen maioribus altioribusque donis et clarioribus titulis regalis extollere debet munificentia, qui non solum generositate sanguinis, sed et uberioribus meritis excellentiora premia meruerunt Consideravimus itaque fidelitates et fidelium obsequiorum gratissima merita fidelis nostri, spectabilis et magnifici Bartholomei de Frangapanibus, Segnie, Wegle et Modrusse comitis, quibus ipse prout edocti sumus primum temporibus condam serenissimorum principum dominorum, Sigismundi romanorum imperatoris avi, ac Alberti similiter romanorum predictorumque regnorum nostrorum regum, genitoris nostrorum carissimorum felicium recordationum in nonnullis prescripti regni nostri Hungarie agendis et expeditionibus, sub locorum et temporum diversitate se variis fortune casibus fideliter et constanter submittendo, prefatis nostris progenitoribus ac ipsi regno nostro Hungarie, necnon sacre eius corone regie, et expost etiam nobis se gratum reddere studuit et acceptum. Pro quibus volentes sibi benivolentiam nostram ostendere favorosam, possessiones Dool, Rwnczy, Nowgraad et Thersacz appellatas, in comitatu tininiensi regni nostri Croatie existentes, que condam Myhach de prefata Dool prefuisse, sed per defectum seminis eiusdem ad sacram regni nostri Hungarie coronam, consequenterque nostram maiestatem iuxta eiusdem regni laudabilem consuetudinem devolute, nuncque apud manus eiusdem comitis Bartholomei existere perhibentur, simulcum cunctis earundem utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, terris scilicet arabilibus cultis et incultis, agris, pratis, pascuis, silvis, rubetis, virgultis, nemoribus, alpibus, montibus, vallibus, vineis vinearumque promontoriis, aquis, fluviis, piscinis, piscaturis aquarumque decursibus, ac molendinis et molendinorum locis, generaliter vero quarumlibet utilitatum ac pertinentiarum earumdem integritatibus, quovis nominis vocabulo vocitatis, sub suis veris metis et antiquis, premissis sic stantibus, memorato comiti Bartholomeo, ipsiusque heredibus et posteritatibus universis dedimus, donavimus et contulimus, immo damus, l*