Thallóczy Lajos–Barabás Samu: A Frangepán család oklevéltára. II. 1454–1527. Hamis oklevelek. 1209–1481. (Budapest, 1913.)

1520. aug. 7. rerum universarum et totius dominii, quod ad ipsum iure paterno pertinebat, ne.igitur prefatum dominium ad manus descendat alienas, nos, ad quem totum illius spectat iure hereditario tanquam ad verum et legitimum heredem et carnalem eius patruum, spectabilibus et magnificis Georgio et Mathie similiter de Frangepanibus, Segnie, Vegle, Mo­drussiique ac perpetuis comitibus de Zlun, fratribus et consanguineis nostris carnalibus prefatum dominium, arces totales Cetinum, utramque Kladwssam, Karzthinam, Hotes et Verhowynam cum omnibus eorum oppidis, villis et universis pertinentiis ac utilitatibus dedimus, donavimus et perpe.tuo inscripsimus tanquam verum paternum et liberum dominium nostrum iure perpetuo et irrevocabiliter, immo damus, donamus et perpetuo inscribimus ipsis ac ipsorum heredibus tanquam fratribus nostris carnalibus fruendum, possidendum pariter et habendum; hoc etiam addito et declarato, ne in futurum lites inde orirentur, ut plerumque sólet fieri, quod nos utramque sororem nostram Elenam et Chaterinam ad plénum contentavimus in omnibus ac illa­rum omnem potestatem ex prefato dominio excepimus, sicuti per presentes excipimus. In quorum fidem et testimonium, firmitatemque per­petuam presentes litteras nostras manu nostra subscriptas et 1 sigillo nostro roboratas prefatis comitibus dedimus. Dátum 2 in castro nostro Zatha, feria tertia post fe­stum virginis Marié de Nive, anno Domini millesimo quin­gentesimo vigesimo. Idem qui supra manu propria. 3 1 ac az átiratban. ! Datis feloldással az átiratban. 3 Az érsek sajátkezű aláírása.

Next

/
Thumbnails
Contents